462
T. Livii Lib. XXXII. Cap. i 4 . 15.
inter valles flumen insinuat, hostem sequitur. Rex primodie ad Castra Pyrrhi pervenit. Locus, quem ita vocant,est in Stymphaea terrae Elimiotidis. Inde postero die(ingens iter agminis, sed metus urgebat) in montem Lyn-con perrexit. Ipsi montes Epiri sunt, interjecti Macedo-
2 niae Thessaliaeque. Latus, quod vergit in Thessaliam,oriens spectat: septentrio a Macedonia objicitur. Vestitifrequentibus silvis sunt: juga summa campos patentesaquasque perennes habent. Ibi, stativis, rex, per aliquotdies habitis, fluctuatus animo est, utrum protenus in reg-
3 num se reciperet, an reverti in Thessaliam posset. Incli-navit sententia, subitum in Thessaliam agmen demittere,Triccamque proximis limitibus petit: inde obvias urbesraptim peragravit. Homines, qui sequi possent, sedibusexcibat: oppida incendebat: rerum suarum, quas possent,ferendarum secum dominis jus fiebat: cetera militis praeda
4 erat. Nec, quod ab hoste crudelius pati possent, reliquiquicquam fuit, quam quae ab sociis patiebantur. Haecetiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra, mox fu-tura hostium, corpora saltem eripere sociorum volebat.Ita evastata sunt oppida, Phacium, Iresiae, Euhydrium,
5 Eretria, Palaepharsalus. Pheras quum peteret, exclusus,quia res egebat mora, si expugnare vellet, nec tempus erat,omisso incepto, in Macedoniam transcendit. Nam etiamAetolos appropinquare fama erat: qui, audito proelio,quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius eva-statis circa Sperchias et Macran (quam vocant) Comen,transgressi inde in Thessaliam, Cymines et Angeas primo
6 impetu potiti sunt. A Metropoli, dum vastant agros, con-cursu oppidanorum ad tuenda moenia facto, repulsi sunt.Callithera inde aggressi, similem impetum oppidanorumpertinacius sustinuerunt: compulsisque intra moenia, quieruperant, contenti ea victoria, quia spes nulla admodumexpugnandi erat, abscesserunt. Theuma inde et Calathanavicos expugnant diripiuntque. Acharras per deditionemreceperunt. Xyniae simili metu a cultoribus desertae
7 sunt. Hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium in-cidit, quod ad Thaumacum, quo tutior frumentatio esset,ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta imbelliturba, ab armatis caesa est. Xyniae desertae diripiuntur.Cyphara inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae immi-nens castellum. Haec raptim intra paucos dies ab Aetolisgesta. Nec Amynander atque Athamanes, post famam pros-perae pugnae Romanorum, quieverunt.
XIV. Ceterum Amynander, quia suo militi parum fi-debat, petito ab consule modico praesidio, quum Gomphospeteret, oppidum protenus nomine Phecam, situm interGomphos faucesque angustas, quae ab Athamania Thessa-
2 liam dirimunt, vi cepit. Inde Gomphos adortus, et per