A. U. C. 556. A. C. 198.
503
clam mussantes carpebant: literas inanes vana specie liber-tatis adumbratas esse. Cur enim alias Romanis tradi urbes,nec nominari eas, alias nominari, et sine traditione juberiliberas esse? nisi ut, quae in Asia sint, liberentur, longin-quitate ipsa tutiores : quae in Graecia sint, ne nominataequidem intercipiantur, Corinthus, et Chalcis, et Oreum,cum Eretria et Demetriade. Nec tota ex vano criminatio 2erat. Dubitabatur enim de Corintho, et de Chalcide, etDemetriade, quia in senatusconsulto, quo missi decem le-gati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbesliaud dubie liberabantur: de his tribus urbibus legati,quod tempora reipublicae postulassent, id e republica fi-deque sua facere ac statuere jussi erant. Antiochus rex 3erat, quem transgressurum in Europam, quum primum eivires suae satis placuissent, non dubitabant: ei tam op-portunas ad occupandum patere urbes nolebant. Ab Ela-tia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis,inde Corinthum trajecit: ibi consilia de libertate Graeciaedies prope totos in concilio decem legatorum tractabantur.Identidem Quinctius, liberandam omnem Graeciam, si Ae- 4tolorum linguas retundere, si veram caritatem, majestatem,apud omnes nominis Romani vellent esse: si fidem facere,ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a Philippoad se imperium, se mare trajecisse. Nihil contra ea de li- 5bertate urbium alii dicebant. Ceterum ipsis tutius esse,manere paullisper sub tutela praesidii Romani, quam proPhilippo Antiochum dominum accipi. Postremo ita decre-tum est: Corinthus redderetur Achaeis , ut in Acrocorinthotamen praesidium esset : Chalcidem ac Demetriadem retineri,donec cura de Antiocho decessisset.
XXXII. Isthmiorum statum ludicrum aderat; semperquidem et alias frequens, quum propter spectaculi studiuminsitum genti, quo certamina omnis generis artium, vi-riumque, ac pernicitatis visuntur; tum quia propter op-portunitatem loci, per duo diversa maria omnium rerumusus ministrantis, humano generi concilium, Asiae Grae-ciaeque is mercatus erat. Tum vero non ad solitos modousus undique convenerant, sed exspectatione erecti, quideinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset:alii alia non taciti solum opinabantur, sed sermonibusetiam serebant. Romanos victores vix cuiquam persuade- 2batur Graecia omni cessuros. Ad spectaculum conse-derunt; et praeco cum tubicine, ut mos est, in me-diam arenam, unde sollemni carmine ludicrum indici so-let, processit, et tuba silentio facto, ita pronunciat:
SENATUS ROMANUS ET T. QUINCTIUS IMPERATOR,PHILIPPO REGE MACEDONI! USQUE DEVICTIS, LIBE-ROS, IMMUNES, SUIS LEGIBUS ESSE JUBET CORIN-THIOS, PHOCENSES, LOCRENSES QUE OMNES, ET IK