Band 
Vol. II.
Seite
505
JPEG-Download
 

A . U . C . 556. A . C . 198.

5°5

rege defecissent, suae leges redditae. Magnetes, et Per-rhaebi, et Dolopes , liberi quoque pronunciati. Thessalo- 3rum genti, praeter libertatem concessam, Achaei Phthio-tae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolosde Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi re-stituerentur, ad senatum rejecerant. Phocenses, Locren-sesque, sicut ante fuerant, adjecta decreti auctoritate, hiscontribuerunt. Corinthus, et Triphylia, et Heraea (Pelo-ponnesi et ipsa urbs est) reddita Achaeis. Oreum et Ere- 4 .triam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant.Dissentiente Ouinctio, venit res in arbitrium senatus: se-natus libertatem his civitatibus dedit, Carysto adjecta.Pleurato Lychnidus et Parthini dati: Illyriorum utraquegens sub ditione Philippi fuerat. Amynandrum tenerejusserunt castella, quae per belli tempus Philippo captaademisset.

XXXV. Dimisso conventu, decem legati, partiti mu-nia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitatesdiscesserunt; P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius He-phaestiam et Thasum et Thraciae urbes, P. Villius et L.Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philip-pum: qui, de minoribus rebus editis mandatis, percunc- 2tatus, si consilium non utile solum, sed etiam salutare,admittere auribus posset, quum rex gratias quoque se ac-turum diceret, si quid, quod in rem suam esset, expro-meret, magnopere ei suasit, quoniam pacem impetrasset,ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam le-gatps; ne, si quid Antiochus moveret, exspectasse, ettemporum opportunitates captasse ad rebellandum, videriposset. Ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. 3Qui quum se missurum extemplo legatos respondisset;Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis die-bus esse solet conventus, (Pylaicum appellant) venit: Ae-tolos praecipue monuit, ut constanter et fideliter in ami-citia populi Romani permanerent. Aetolorum principes 4alii leniter questi sunt, quod non idem erga suam gentemRomanorum animus esset post victoriam, qui in bellofuisset: alii ferocius incusarunt, exprobraruntque, Nonmodo vinci sine Aetolis Philippum , sed ne transire quidemin Graeciam Romanos potuisse. Adversus ea respondere 5(ne in altercationem excederet res) quum supersedissetRomanus; omnia eos aequa impetraturos , si Romam misis~sent, dixit. Itaque ex auctoritate ejus decreti legati sunt.Hunc finem bellum cum Philippo habuit.

XXXVI. Quum haec in Graecia Macedoniaque etAsia gererentur, Etruriam infestam prope conjuratio ser-vorum fecit. Ad quaerendam opprimendamque eam M*.Acilius praetor, cui inter cives peregrinosque jurisdictioobtigerat, cum una ex duabus legione urbana missus,