Band 
Vol. III.
Seite
54
JPEG-Download
 

54

T. Livii Lib. XXXV . Cap. 20 — 22 .

tuam regiam adduxit', hoc duce, si tu spem meam destitue-ris, ubicunque vires, ubi arma esse sciam , huc veniam , totoorbe terrarum quaerens aliquos Romanis hostes. Itaque, siquibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam3 materiam crescendi ex me quaerant. Odi, odioque sum Ro-manis: id me verum dicere, pater Hamilcar et dii testessunt. Proinde, quum de bello Romano cogitabis, inter pri-mos amicos Hannibalem habeto: si qua res te ad pacemcompellet, in id consilium alium, cum quo deliberes, quae-rito. Non movit modo talis oratio regem, sed etiam re-conciliavit Hannibali. Ex consilio ita discessam est, atbellum gereretur.

XX. Romae destinabant quidem sermonibus hostemAntiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos pa-rabant. Consulibus ambobus Italia provincia decreta est:ita ut inter se compararent, sortirenturve, uter comitiisejus anni praeesset: ad utrum ea non pertineret cura, etparatus esset, si qno eum extra Italiam opus esset ducereB legiones. Huic consuli permissum, ut duas legiones scri-beret novas, et socium Latini nominis viginti millia, utequites octingentos. Alteri consuli duae legiones decre-tae, quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset:et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim3 millia, et equites quingenti. Q. Minucio cum exercita,quem in Liguribus habebat, prorogatum imperium: addi-tum , in supplementum ut quatuor millia peditum Roma-norum scriberentur, et centum quinquaginta equites; etsociis eodem quinque millia peditum imperarentur, ducentiq quinquaginta equites. Cn. Domitio extra Italiam, quo se-natus censuisset, provincia evenit. L. Ouinctio Gallia etcomitia habenda. Praetores deinde provincias sortiti: M<Fulvius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregri-nam, L. Valerius Tappo Siciliam, 0. Salonius Sarra Sar-diniam , M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A-Atilius Serranus ulteriorem. Sed his duobus primum se-natusconsulto , deinde plebis etiam scito permutatae pro-vinciae sunt. Atilio classis et Macedonia, Baebio Bruttiidecreti. Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum im-perium. Baebio Tamphilo in Bruttios duae legiones de-cretae, quae priore anno urbanae fuissent: et ut sociis eo-dem millia peditum quindecim imperarentur, et quingentiequites. Atilius triginta naves- quinqueremes facere jussus,et ex navalibus veteres dedncere, si quae utiles essent, et6 scribere navales socios. Et consulibus imperatum, ut eiduo millia socium ac Latini nominis, et mille pedites da-rent Romanos. Hi duo praetores et duo exercitus, tef'restris navalisque, adversus Nabin, aperte jam oppugnan-tem socios populi Romani, dicebantur parari. Ceterum 10'gati ad Antiochum missi exspectabantur: et, priusquam i*