Band 
Vol. III.
Seite
57
JPEG-Download
 

57

A. U. C. 56o» A. C. ig4.

praemittere edictum, qno comitia consulibus creandis edi-ceret. Paruit his literis consul, et, praemisso edicto, 2Romam venit. Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod

? atricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn.

• Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Corne-lius Scipio, et Cn.JVIanlius Vulso. P. Scipioni, ut dilatumviro tali, non necatum, honorem appareret, consulatusdatus est. Additur ei de plebe collega, M’. Acilius Gla-brio. Postero die praelores creati, L. Aemilius Paullus, 3M. Aemilius Lepidus, M. Junius Brutus, A. CorneliusMammula, C. Livius, et L. ; Oppius; utrique eorum Sali-nator cognomen erat. Oppius fe erat, qui classem vigintinavium in Siciliam duxerat. Interim dum novi magistra-tus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cumomnibus copiis transire in Epirum est jussus, et circaApolloniam copias continere: et M. Fulvio praetori ur-bano negotium datum eat, ut quinquereme'8 novas quin-quaginta faceret,

XXV. Et populus quidem Romanus ita se ad omnesconatus Antiochi praeparabat. Nabis jam non differebatbellum, sed snmma vi Gythium oppugnabat; et, infensusAchaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorumvastabat. Achaei, non antea ausi capessere bellum, quam 2ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret,scirent, post reditum legatorum et Sicyonem conciliumedixerunt, et legatos ad T. Ouinctium miserunt, qui con-silium ab eo peterent. In concilio omnium ad bellum ex-templo capessendum inclinatae sententiae erant: literaeT. Ouinctii cunctationem injecerunt, quibus auctor eratpraetorem classemque Romanam exspectandi. Quum prin- 3cipum alii in sententia permanerent, alii utendum ejus,quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudoPhilopoemenis sententiam exspectabat. Praetor is tumerat, et omnes eo tempore et prudentia et auctoritateanteibat. Is praefatus, Bene comparatum apud Achaeosesse , ne praetor , quum de bello consuluisset , ipse senten-tiam diceret , statuere quamprimum ipsos, quid vellent,jussit. Praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecu- 4turum : annisurumque , ut, quantum in consilio humano po-situm esset , nec pacis eos poeniteret , nec belli. Plus eaoratio momenti ad incitandos ad bellnm habuit, quam siaperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. Ita-que ingenti consensu bellum decretum est: temj-us et ra-tio administrandi ejus libera praetori permissa sunt. Phi- 5lopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, etipse existimabat classem Romanam exspectandam, quae amari Gythium tueri posset, sed metuens, ne dilationemres non pateretur, et non Gythium solum, sed praesidium