6o
T. Livii Lib . XXX P. Cap. 29 . So.
diret ; et utrum pergere, qua coepisset ire via, an eam, quavenisset, repetere melius esset-, castris quoque quem locumcaperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua oppor-tuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset: qua po-stero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma
4 agminis foret. His curis cogitationibusque ita ab ineunteaetate animum agitaverat, ut nulla ei nova in tali re co-gitatio esset. Et tum omnium primum agmen constituit:aein Cretenses auxiliares et, quos Tarentinos vocabant,equites, binos secum trahentes equos, ad prima signa mi-sit; et, jussis equitibus subsequi, super torrentem, undeaquari possent, rupem occupavit. Eo impedimenta omniaet calonum turbam conjectam armatis circumdedit, et pro
5 natura loci castra communivit. Tabernacula statuere inaspretis et inaequabili solo difficile erat. Hostes quingen-tos passus aberant. Ex eodem rivo utrinque cum praesi-dio levis armaturae aquati sunt: et, priusquam (qualiain propinquis castris solent) contraheretur certamen , noxintervenit. Postero die apparebat pugnandum pro aquato-ribus circa rivum esse. Nocte in valle a conspectu ho-stium aversa, quantam multitudinem locus occulere pote-rat, condidit, caetratorum.
XXIX. Luce orta, Cretensium levis armatura et Ta-rentini equites super torrentem proelium commiserunt.Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycor-tas Megalopolitanus praeerat. Cretenses et hostium auxi-liares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio
3 aquatoribus erant. Aliquamdiu dubium proelium fuit, uteodem ex parte utraque hominum genere, et armis pari-bus. Procedente certamine, et numero vicere tyranni au-xiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefec-tis erat, ut, modico edito proelio, in fugam inclinarent,
3 'hostemque ad insidiarum locum pertraherent. Effuse se-cuti fugientes per convallem, plerique et vulnerati, et in-terfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent. Cae-trati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi se-derant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suosacciperent. Consurgunt deinde ipsi integri, recentes, in-structi: et in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et
4 vulneribus fessos, impetum faciunt. Nec dubia victoriafuit. Extemplo terga dedit tyranni miles : et haud paulloconcitatiore cursu, quam secutus erat, fugiens, ad castraest compulsus. Multi caesi captique in ea fuga sunt. Etin castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen recep-tui cani jussisset; loca magis confragosa, et, quacunque
5 temere processisset, iniqua, qnam hostem, metuens. Indeet ex fortuna pugnae, et ex ingenio ducis conjectans, inquo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specietransfugae mittit ad eum, qui pro comperto afferret,