7 *
T. Livii Lib. XXXV. Cap. 46 — 48.*
tando, satis expertum esse', nec , nisi abscisa otnni spe , au-xilium Antiochi imploraturos fuisse. Quo celerius spe om-nium oblato , non esse elanguescendum , sed orandum potiusregem , ut, quoniam , quod maximum fuerit t ipse vindexGraeciae venerit , copias quoque terrestres navalesque arces-4 sat. Armatum regem aliquid impetraturum: inermem nonpro Aetolis modo, sed ne pro se quidem ipso, momenti ulliusfuturum apud Romanos. Haec vicit sententia : imperato-remque regem appellandum censuernnt: et triginta prin-cipes, cum qnibns, si qua vellet, consultaret, delegerunt.
XLVI. Ita, dimisso concilio, multitudo omnis insuas civitates dilapsa est. Rex postero die cum apocletiseorum, unde bellum ordiretur, consultabat. Optimumvisum est, Chalcidem, frustra nuper ab Aetolis tentatam,primum aggredi: et celeritate in eam rem magis, quam
2 magno conatu et apparatu, opus esse. Itaqne cum miliopeditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant, profectusper Phocidem est: et alio itinere principes Aetoli, junio-
’ rum paucis' evocatis, ad Chaeroneam occurrerunt, et de-cem constratis navibns secuti sunt. Rex , ad Salganea ca-stris positis, navibus ipse cum principibus Aetolorum Eu-ripum trajecit, et, quum haud procul portu egressus es-set-, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante
3 portam processerunt. Pauci ntrinqne ad colloquium con-gressi sunt. Aetoli magnopere suadere, ut, salva Roma-norum amicitia , regem quoque assumerent socium atqueamicum. Neque enim eum inferendi belli , sed liberandaeGraeciae, causa in Europam trajecisse-, et liberandae re ,non verbis et simulatione, quod fecissent Romani. Nihilautem utilius Graeciae civitatibus esse, quam utrarnque com-plecti amicitiam. Ita enim ab utriusque injuria tutam alte-
4 rius semper praesidio et fiducia fore. Narn si non recepis-sent regem, viderent , quid patiendum iis extemplo foret ;quum Romanorum procul auxilium , hostis Antiochus , cuiresistere viribus suis non possent, ante portas esset . Ad haecMictio, unus ex principibus, Mirari se, dixit, ad quos li-berandos Antiochus, relicto regno suo, in Europam trajecis-set. Nullam enim civitatem se in Graecia nosse, quae autpraesidium habeat r aut stipendium Romanis pendat, aut foe-
5 dere iniquo alligata, quas nolit , leges patiatur. Itaque Chal-cidenses neque vindice libertatis ullo egere, quum liberi sint,neque praesidio, quum pacem ejusdem populi Romani bene-ficio et libertatem habeant. Amicitiam regis non aspernari ,neque ipsorum Aetolorum, Id primum eos pro amicis factu-ros , si insula excedant, atque abeant. Nam ipsis certumesse, non modo non recipere moenibus , sed ne societatemquidem ullam pacisci, nisi ex auctoritate Romanorum.
XLV 1 I. Haec renunciata regi ad naves , ubi restite-rat, quum essent, in praesentia (neque enim iis venerat