Band 
Vol. III.
Seite
76
JPEG-Download
 

76

T. Livii Lib. XXXVI. Cap. i. a.

ut jactura militum molesta, ita ad jus inferendi Antiochobelli adjecisse aliquantum videbatur. Antiochus, admotoad Aulidem exercitu, quum rursus oratores, partim exsuis, partim Aetolos, Chalcidem misisset, qui eadem illa,quae nuper, cum minis gravioribus agerent, nequicquamcontra Mictione et Xenoclide tendentibus, facile tenuit, ut

4 portae sibi aperirentur. Qui Romanae partis erant, subadventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eume-nis milites Salganea tenebant. Et in Euripo castellum Ro-mani milites pauci custodiae causa loci communiebant.Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnareest adortus. P.iores Achaei et Eumenis milites pacti, utsine fraude liceret abire, praesidio excesserunt. Pertina-

5 cius Romani Euripum tuebantur. Hi quoque tamen, quumterra marique obsiderentur, et jam machinas tormentaquecomportari viderent, non tulere obsidionem. Quum id,quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidemejus insulae urbes imperium abnuerunt; magnoque prin-cipio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula ettot opportunae urbes in suam ditionem venissent.

LIRER XXXVI.

EPITOME.

IS^-an. Acilius Glabrio consul Antiochum, apud Thermopy-las, Philippo rege adjuvante , victum , Graecia expulit , idem-que Aetolos subegit. P. Cornelius Scipio Nasica consul ae-dem matris deum, quam ipse in Palatium intulerat, vir op-timus a senatu judicatus, dedicavit; idrmque Bojos Gallosvictos in deditionem accepit, et de iis triumphavit. Prae-terea navalia certamina prospera adversus praefectos Antio-chi regis referuntur.

I. P. Cornelinm Cn. filium Scipionem et M’. Acilium Gla-brionem consules, inito magistratu, Patres, priusquam deprovinciis agerent, res divinas facere majoribus hostiisjusserunt in omnibus fanis, in quibus ^lectisternium majo-rem partem anni fieri solet; precarique, quod senatus denovo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque2 Romano bene ac feliciter eveniret. Ea omnia sacrificia