Band 
Vol. III.
Seite
96
JPEG-Download
 

96

T. Livii Lib. XXXVI, Cap. 28 — 30.

FlaCco curii iis misso, jussit: ei* quae secom acturi fuis-sent, exponere, et si qua vellent alia. Hypatam ut estventum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium ha-buerunt: consultantes, quonam agendum modo apud coh-3 sulem foret. His parantibus antiqua foederum ordiri,meritaque in populnm Romanum* absistere iis * Flaccusjussit, quae ipsi violassent ac rupissent : confessionem iisculpae magis profuturam, et lotam in preces orationem ver-sam, Nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romaniclementia spem salutis positam esse : et se suppliciter agen-tibus iis affuturum et apud consulem , et Romae in senatu :

4 eo quoque enim mittendos fore legatos. Haec una via om-nibus ad salutem visa est* ut in fidem se permitterent Ro-manorum. Ita enim et illis violandi supplices verecundiamse imposituros: et ipsos nihilo minus suae potestatis fOre,si quid melius fortuna ostendisset.

XXVIIf. Postquam ad consulem ventum est, Phae-neas legationis princeps longam orationem, et varie admitigandam iram victoris compositam, ita ad extremumfinivi!, ut diceret, Aetolos se suaque omnia fidei populiRomani permittere. Id consul ubi audivit : Etiam atque2 etiam videte * inquit, Aetoli, ut ita permittatis. Tum de-cretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, osten-dit. Quando trgb, inquit, ita permittitis, postulo , ut mihiDicaearchum civem vestrum , et Menestam Epirotam, (Nau-

f iactUm is cum praesidio ingressus ad defectionem compu-erat) et Amynundrum cum principibus Athamanum * quo-5 rum consilio ab riobis defecistis, sine mora dedatis. Propedicentem interfatus Romanum Phaeneas, Non in servitu-tem , inquit, sed in fidem tuam nos tradidimus, et certumhabeo, te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris4 Graecorum non sint. Ad haec consul, Nec, Hercle, inquit,magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more Graeco-rum factuni esse censeant : duiii ego more Romano imperiuminhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos .Itaque, ni prOpere fit, quod impero, vinciri Vos jani jubeo:5 afferrique catenas, et circumsistere lictores jussit. Tumfracta Phaeneae ferocia, Aetolisque aliis est, et tandem,cujus conditionis essent, sensere: et, se quidem, Phaeneas,et qui assint Aetolorum, scire facienda esse, quae imperen-tur * dixit: sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus6 esse : ad id petere, ut decem dierum indutias daret. Pe-tente Flacco pro Aetolis, indutiae datae; et Hypatam red-itum est. Ubi quum in consilio delectorum* quos Apo-cletos vocant* Phaeneas, et quae imperarentur, et quaeipsis prOpe accidissent, exposuissent; ingemuerunt qui-dem principes conditioni suae, parendum tamen victoricensebant* et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos adconcilium,

XXIX.