98
T. Livii Lib. XXXVI. Cap. 39 — 34.
nari coapta est. Etenim duae civitates, Messene et Elis,extra concilium Achaicum erant: cum Aetolis sentiebant.Elei tamen, post fugatum ex Graecia Antiochum, legatisAchaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio,0 cogitaturos se, quid sibi faciendum esset. Messenii, sineresponso dimissis legatis, moverant bellum; trepidique re-rum suarum, quum jam ager effuso exercitu passim ure-retur, castraque prope urbem poni viderent, legatos Chal-cidem ad T. Qninctium, auctorem libertatis, miserunt,qui nunciarent, Messenios Romanis, non Achaeis, et ape-5 rire portas, et dedere urbem paratos esse. Auditis lega-tis , extemplo profectus Quinctius, a Megalopoli ad Dio-phanem praetorem Achaeorum misit, qui extemplo redu-cere eum a Messene exercitum, et venire ad se juberet.Dicto paruit Diophanes: et, soluta obsidione, expeditusipse, praegressus agmen, circa Andaniam, parvum oppi-dum inter Megalopolim Messenenque positum, Ouinctiooccurrit; et, quum causas oppugnationis exponeret, casti-gatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua co-natus esset, dimittere exercitum jussit, nec pacem omnium4 bono partam turbare. Messeniis imperavit, ut exsules re-ducerent, et Achaeorum concilii essent: si qua haberent,de quibus aut recusare, aut in posterum caveri sibi vel-lent, Corinthum ad se venirent. Diophanem conciliumAchaeorum extemplo sibi praebere jussit. Ibi, de Zacyn-tho intercepta per fraudem insula questus, postulavit, utg restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis ®acyn-thus fuerat: eam mercedem Amynandro dederat, ut pefAthamaniam ducere exercitum in superiorem partem Ae-toliae liceret. Qua expeditione fractis animis, Aetoloscompulit ad petendam pacem. Amynander Philippum Me-galopolitanum insulae praefecit: postea per bellum, quose Antiocho adversus Romanos conjunxit, Philippo admunia belli revocato, Hieroclem Agrigentinum successo-rem misit.
XXXII. Is, post fugam ab Thermopylis Antiochi,Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum, missis ul-tro ad Diophanem praetorem Achaeorum nunciis, pecu-niam pactus, insulam Achaeis tradidit. Id praemium bellisuum esse, aequum censebant Romani: non enim M\ Aci-lium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad2 Thermopylas pugnasse . Diophanes adversus haec purgareinterdum sese gentemque; interdum de jure facti disse-,rere. Quidam Achaeorum et initio eam se rem asperna-tos testabantur, et tunc pertinaciam increpitabant praeto-ris: auctoribusque iis decretum est, ut T. Ouinctio eares permitteretur. Erat Quinctius, sicut adversantibusasper, ita, si cederes, idem placabilis. Omissa igitur con-tentione vocis vultusque, Si utilem, inquit, possessionem