Band 
Vol. III.
Seite
106
JPEG-Download
 

ao6 ' T. Livii Lib, XXXFL Cap. 44.45.

XLIV. Polyxenidas, ut appropinquare hostes allatumest, occasione pugnandi laetus, sinistrum ipse cornu in al-tum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad ter-ram explicare jubet, et aequa fronte ad pugnam procede-bat. Quod ubi vidit Romanus, vela contrahit, malosqueinclinat, et, simul armamenta componens, opperitur inse-quentes naves. Jam ferme triginta in fronte erant: qui-bus ut aeqnaret laevum cornu, dolonibus erectis altumpetere intendit; jussis, qui sequebantur, adversus dextrumcornu prope terram proras dirigere. Eumenes agmen co-gebat. Ceterum, ut demendis armamentis tumultuari pri-mum coeptum est, et ipse, quanta maxima celeritate po-

3 test, concitat naves. Jam omnes in conspectu erant: duaePunicae naves antecedebant Romanam classem, quibus ob-

j viae tres fuerunt regiae naves : et, ut in numero impari,duae regiae unam circumsistunt: et primum ab utroquelatere remos detergunt: deinde transcendunt armati, et,dejectis caesisque propugnatoribus, navem capiunt. Una,j' quae compari Marte concurrerat, postquam captam alte-i rara navem vidit, priusquam a tribus simul circumvenire-

4 tur, retro ad classem refugit. Livius, indignatione accen-sus, praetoria nave in hostes tendit. Adversus quam ea-dem spe duae, quae Punicam unam navem circumvene-rant, quum inferrentur, demittere in aquam remos abutroque latere remiges stabiliendae navis causa jussit, etin advenientes hostium naves ferreas manus injicere, et,ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Roma-

r nae virtutis, nec pro viris ducere regia mancipia. Haud0 paullo facilius, quam ante duae unam, tunc una duas na-ves expugnavit, cepitque. Et jam classes quoque undiqueconcurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur.Etumenes, qui extremus commisso certamine advenerat, utanimadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum,dextrum ipse, ubi aequa pugna erat, invadit.

XLV. Nec ita multo post primum ab laevo cornufuga coepit. Polyxenidas enim, ut virtute militum hauddubie superari se vidit, sublatis dolonibus effuse fugereintendit: mox idem et, qui prope terram cum Eumene3 contraxerant certamen, fecerunt. Romani et Eumenes,quoad sufficere remiges potuerunt, et in spe erant extre-mi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti sunt. Post-quam celeritate navium, utpote levium, suas commeatuonustas eludi frustra tendentes viderunt, tandem abstite-runt; tredecim captis navibus cum milite ac remige, de-3 cem demersis. Romanae classis una Panica navis, in pri-mo certamine ab duabus circumventa, periit. Polyxeni-das non prius, quam in portu Ephesi, fugae finem fecit.Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manse-runt : postero die hostem persequi intenderunt. Medio