Band 
Vol. III.
Seite
128
JPEG-Download
 

128

T. Livii Lib. XXXVII. Cap. 29—31.

cerat, armatis in litora expositis, terra marique simul ho-stes opprimere. Quod non vanum ei consilium fuisset, ni,quum Teji facturos se imperata promisissent, ad accipi-endos commeatus aptius visum esset Romanis, in eum por-

5 tum, qui ante urbem est, classem transire. Dicitur etEndamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, quumforte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent:et inter alia id quoque movit praetorem, ut traduceretclassem, quod ab terra periculum erat, haud procul indeAntiocho stativa habente.

XXIX. Traducta classe ad urbem, ignaris omnibus,egressi milites nautaeque sunt ad commeatus et vinummaxime dividendum in naves; quum medio forte dieiagrestis quidam, ad praetorem adductus, nunciat, alterumjam diem classem stare ad insulam Macrin , et paullo ante

2 visas quasdam moveri, tanquam ad profectionem , naves. Resubita perculsus praetor tubicines canere jubet, ut, si quiper agros palati essent, redirent: tribunos in urbem mit-tit ad cogendos milites nautasque in naves. Haud secus,quam in repentino incendio aut capta urbe, trepidatur,aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis exurbe naves cursu repetentibus: incertisque clamoribns (qui-bus ipsis tubae obstreperent) turbatis imperiis, tandem

3 concursum ad naves est. Vix suam quisque noscere autadire prae tumultu poterat: trepidatnmque cum periculoet in mari, et in terra foret, ni, partibus divisis, Aemili-us, cum praetoria nave primus e portu in altum evectus,excipiens insequentes, suo quamque ordine in frontem in-struxisset; Eudamus Rhodiaque classis substitissent adterram, ut et sine trepidatione conscenderent, et, ut quae-

4 que parata esset, exiret navis. Ita et explicuere ordinemprimae in conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rho-diis est: instructaque acies, velut cerneret regios, in al-tum processit. Inter Myonnesum et Corycum promonto-rium erant, quum hostem conspexere. Et regia classis,binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsaaciem adversam explicuit; tantum laevo evecta cornu, utamplecti et circumire dexterum cornu Romanorum pos-

5 set. Quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, vidit, nonposse aequare ordinem Romanos, et tantum non jam cir-cumiri a dextro cornu, concitat naves; (et erant Rhodiaelonge omnium celerrimae tota classe) aequatoque cornu,praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam objecit.

XXX. Jam totis classibus simul ab omni parte pugnaconserta erat. Ab Romanis octoginta naves pugnabant, exquibus Rhodiae - ’ duae et viginti erant. Hostium classisundenonaginta navium fuit, et maximae formae naves tres

2 hexeres habebat, duas hepteres. Robore navium et virtu-te militum Romani longe regios praestabant: Rhodiae na-ves