170
T. Livii Lib . XXX VII 1. Cap. 24 . 25 .
quemque, et instare, et perculsis pavorem addere Jubet.Supervenit et alterum cum L. Manlio ajmen; nec eos.castra intrare sinit. Protenus ad persequendos hostesmittit: et ipse paullo post, tradita captivorum custodiatribunis militum, sequitur; debellatum ratus, si in illo
3 pavore quam plurimi caesi forent, aut capti. Egressoconsule, C. Helvius cum tertio agmine advenit. Nec con*tinere suos a direptione castrorum valuit: praedaque eo-rum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, factaest. Equites diu, ignari et pugnae et victoriae suorum,steterunt. Deinde et ipsi, quantum equis subire poterant,sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati ceci-
4 dere, aut cepere. Numerus interfectorum hand facileiniri potuit, quia late per omnes anfractus montium fuga-que et caedes fuit: et magna pars rupibus inviis in pro-fandae altitudinis convalles delapsa est; pars in silvis ve-pribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympomonte scribit, ad quadraginta millia hominum caesa, auc-tor est: Valerius Antias, qui magis immodicus in numero
5 augendo esse solet, non plus decem millia. Numerascaptivorum haud dubie millia quadraginta explevit, quiaomnis generis aetatisque turbam secuin traxerant, demi-grantium magis, quam in bellam euntium, modo. Consul,armis hostium in uno concrematis cumulo, ceteram prae-dam conferre omnes jussit: et aut vendidit, quod ejus inpublicum redigendum erat: aut cum cura, ut quam ac-
6 quissima esset, per milites divisit. Laudati quoque proconcione omnes sunt, donatique pro merito qnisque: anteomnes Attalus, summo ceterorum assensu. Nam singula-ris ejus juvenis quum virtus et industria in omnibus la-boribus periculisque, tum modestia etiam fuerat.
XXIV. Supererat bellum integrum cum Tectosagis.Ad eos profectus consul, tertiis castris Ancyram, nobilemin illis locis urbem, pervenit, unde hostes paullo plus de-cem millia aberant. Ubi quum stativa essent, facinus me-morabile a captiva factum est. Ortiagontis reguli uxorforma eximia custodiebatur inter plures captivos, cui cu-stodiae centurio praeerat, et libidinis et avaritiae milita-
2 ris. Is primo ejus animum tentavit. Ouem quum abhor-rentem a voluntario' videret stupro, corpori, quod servumfortuna erat, vim fecit. Deinde, ad leniendam indignita-tem injuriae, spem reditus ad suos mulieri facit; et neeam quidem, ut amans, gratuitam. Certo auri ponderepactus, ne quem conscium suorum haberet, ipsi permittit,ut, quem vellet, unum ex captivis nuncinm ad suos mit-
3 teret. Locum prope flumen constituit; quo duo, ne plus,necessarii captivae cum auro venirent nocte insequenti adeam accipiendam. Forte ipsius mulieris servus intpr cap-tivos ejusdem custodiae erat. Hunc nuncinm primis tene-