17 +
T. Livii Lib, XXXVIII. Cap. 29—33.
consul ad tentandam misericordiam parentnm popularium*
6 que) desistere ab incepto voluerunt. Oppugnari deinde,postquam nihil pacati respondebatnr, coepta urbs est. Ap*paratum omnem tormentorum machinarumque transvec-tum ab Ambraciae oppugnatione habebat: et opera, quaefacienda erant, impigre milites perfecerunt. Duobus igi-tur- locis admoti arietes quatiebant muros.
XXIX. Nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera, authostis arceri posset, praetermissum est. Duabus tamen ,maxime resistebant rebus: una, interiorem semper juxtavalidum pro diruto novum obstruentes murum: altera,eruptionibus subitis, nunc in opera hostium, nunc in sta-
a tiones: et plerumque iis proeliis superiores erant. Unaad coercendos inventa haud magna memoratu res est.Centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. Apueris ii, more quodam gentis, saxis globosis, quibus fer-me arenae immixtis strata litora sunt, funda mare aper-tum incessentes, exercebantur. Itaque longius certiusqueet validiore ictu, quam Baliaris funditor, eo telo usi sunt.
3 Et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumqne gen-tium funda: sed triplex scutale, crebris suturis duratum,ne fluxa habena volutetur in jactu glans; sed, librataquum sederit, velut nervo missa excutiatur. Coronas mo-dici circuli magno ex intervallo loci assueti trajicere, noncapita solum hostium vulnerabant, sed quem locum desti-nassent oris. Eae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tamcrebro, neve tam audacter erumperent: adeo ut precaren-tur ex muris Achaeos, ut parumper abscederent; et se, !cum Romanis stationibus pugnantes, quiete spectarent.
£ Quatuor menses obsidionem Same sustinuit. Ouum expaucis quotidie aliqui eorum caderent, aut vulnerarentur,et, qui superarent, fessi et corporibus et animis essent;Romani nocte per arcem, quam Cyatidem vocant, (namurbs, in mare devexa, in occidentem vergit) inuro supera- 1to, in forum pervenerunt. Samaei, postquam captam ur-bis partem ab hostibus senserunt, cum conjugibus ac libe-ris in majorem refugerunt arcem. Inde postero dio de-diti, direpta urbe, sub corona omnes venierunt.
XXX. Consul, compositis rebus Cephalleniae, praesi-dio Samae imposito, in Peloponnesum, jam diu arcessen-tibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis, trajecit. Ae-gium, a principio Achaici concilii, semper conventus gen-tis indicti sunt; seu dignitati urbis id, seu loci opportu-
2 nitati datum est. Hunc morem Philopoemen eo primumanno labefactare conatus, legem parabat ferre, ut in om-nibus civitatibus, quae Achaici concilii essent, in vicemconventus agerentur. Et sub adventum consulis, Damiur-gis civitatium, qui summus est magistratus, Aegium evo-cantibus, Philopoemen (praetor tum erat) Argos conventum