Band 
Vol. III.
Seite
176
JPEG-Download
 

'76

T. Livii Lib. XXXFIII. Cap. 33 — 35 .

Lacedaemonii ad disceptandam acciti. Magna ibi nondisceptatio modo, sed etiam altercatio fuit. Cni consul,quum alia, satis ambitiose partem utramqne fovendo, in-certa respondisset, una dennnciatione, ut bello abstinerent,donec Romam legatos ad senatum misissent, finem impo-

3 suit. Utrinque legatio missa Romam est. Exsules quo-que Lacedaemoniorum suam causam Iegationemqne Achaei*injunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megalopolitani am-

,bo, principes legationis Achaeorum fuerunt: qui, dissiden-tes in republica, tuin quoque minime inter se convenien-

4 tes orationes habuernnt. Diophanes senatui disceptationemomnium rerum permittebat: eos optime controversias in-ter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse. Lycortasex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis, e*foedere ac legibus suis quae decressent, agere liceret: li-bertatemque sibi illibatam, cujus ipsi auctores essent,

5 praestarent. Magnae auctoritatis apud Romanos tum «-ensAchaeorum erat: novari tamen nihil de Lacedaemoniisplacebat. Ceterum responsum ita perplexum fuit, ut etAchaei sibi de Lacedaemone permissam acciperent; etLacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.Hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt.

XXXIII. Philopoemeni continuatur magistratus; qu>veris initio, exercitu indicto, castra in finibus Lacedae-moniorum posuit. Legatos deinde misit ad deposcendosauctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si idfecissent, "pollicens, et illos nihil indicta causa passuros.

2 Silentium prae inetu ceterorum fuit. Quos nominatio*depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt: fide acceptaab legatis, vim abfutnram, donec causam dixissent. Ieruntalii etiam illustres viri, et advocati privatis, et quia per-tinere causam eorum ad rempublicam censebant. Nun-quam alias exsules Lacedaemoniorum Achaei secum ad-duxerant in fines, quia nihil aeque alienaturum animo*

3 civitatis videbatur. Tunc exercitus totius prope ante-signani exsules erant. Ii venientibus Lacedaemoniis adportam castrorum agmine facto occurrerunt: et primelacessere jurgiis: deinde altercatione orta, quum accende-rentur irae, ferocissimi exsulum impetum in Lacedaemo-nios fecernnt. Quum illi deos et fidem legatorum testa-rentur, et legati et praetor sum moveret turbas, et prote-geret Lacedaemonios, vinculaque jam quosdam injicientes

4 arceret, crescebat tumultu concitato turba. Et Achaei adspectaculum primo concurrebant: deinde vociferantibusexsulibus, quae passi forent, et orantibus opem, affirman-tibusque simul, Nunquam talem occasionem habituros , **eam praetermisissent: foedus , quod in Capitolio, quod Olym-piae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per il -los esse: priusquam alio de integro foedere obligarentur,

noxios