J98
T. Livii Lib. XXXIX. Cap. i. 2.
4 carcere et in vinculis esse, mittique eum. se jubere. Tantoassensu andilum est decretum, adeo dimissum L. Scipio-nem laeti homines viderunt, ut vix in eadem civitate vi-deretur factum judicium. In bona deinde L. Scipionispossessum publice quaestores praetor misit: neque in iisnon modo vestigium ullum comparuit pecuniae regiae,sed nequaquam tantum redactum est, quantae summae
5 damnatus fuerat. Collata pecunia a cognatis amicisque etclientibus est L. Scipioni; ut, si acciperet eam, locuple-tior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. Nihilaccepit: quae necessaria ad cultum erant, redempta ei aproximis cognatis sunt. Verteratque Scipionum invidiain praetorem, et consilium ejus, et accusatores.
LIBER XXXIX.
EPITOME.
M. Aemilius consul, Liguribus subactis, viam a Placentiausque Ariminum perductam Flaminiae junxit. Initia luxu-riae, introducta ab exercitu Asiatico, referuntur. Ligures,quicunque citra Apenninum erant, subacti sunt. Baccha-nalia, sacrum Graecum, et quidem nocturnum, scelerumomnium seminarium, quum ad ingentis turbae conjurationempervenisset, a consule investigatum, et multorurr. poena sub-latum est, A censoribus L. Valerio Flacco et M. PorcioCatone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatuL. Quinctius Flamininus, T. Quinctii frater, eo quod, quumGalliam provinciam consul obtinuerat , rogatus in convivioa Philippo Poeno, quem amabat, scorto nobili, Gallum quen-dam sua manu occiderat : sive, ut quidam tradiderunt,unum ex damnatis securi percusserat, rogatus a meretriciPlacentina, cujus amore deperibat. Exstat in eum M, Cato-nis oratio. Scipio Literni decessit. Et, tanquam jungentifortuna circa idem tempus duo funera maximorum virorum,Hannibal, a Prusia Bithyniae rege, ad quem, victo Antio-cho, confugerat, quum dederetur Romanis, qui ad exposcen-dum illum T. Quinrtium Flamininum miserant, veneno sib 1mortem conscivit. Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vifmaximus, a Messeniis interemptus veneno, quum ab iis bellocaptus esset. Coloniae Potentia, et Pisaurum , et Mutina,et Parma deductae sunt. Praeterea res adversus Celtiberosprospere gestas, et initia causasque belli Macedonici conti-net-, cujus origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat,