ut sit ille quidem arcus non minor, quam circuli dimidia pars parteaddita semidiametri septima. Nam apud peritos compertum affirmant, hunc esse omnium unum ad perennitatem accommodatissimum. Caeteros uero omnes arcus esse putant imbecilles adferendum onus:& promptos atque expositos ad ruinam. Praeterea semicirculum arcum esse unum, qui corda& adminiculis nonindigeat arbitramur. Caeteros autem omnes, ni eis aut cordamaut contraria pondera, quibus cum certent adegeris, uidemus suapte ui fatiscere atque labascere. Non hic praetermittam egregiumid laudeque dignissimum, quod annotaui apud ueteres apertionesistiusmodi etiam& testudinum arcus ita optimis illis ab architectis positas in templis, ut si omnes intimas subdemeris columnas-tamen apertionum arcus tectorumque testudines persistant& minime corruant, ita sunt omnes arcuum ductiones, quibus testudines incumbunt, ad solum usque perductae miro artificio& pauciscognito ut stet opus solis arcubus incumbendo: Et enim cum illisquidem tellus pro corda firmissima sit, quid ni et ipsi per se arcusfirmissimi aeternum persistent.Scalis ponendis plus est negocii quam ut possis nisi maturo& digesto consilio recte ponere: Nam unis in sealis tres ueniunt apertiones: Et harum una quidem est hostium quo in sealis conscendendis aditus pateat: Altera est fenestra, qua fiat, ut recepto luminecuiusque gradus retractio perspiciatur: Tertia est contignationis& tecti apertio: qua in superius pauimentum operimentumque peruadimus: Ea de re illud aiunt sealis nimirum impediri operumdescriptiones. Sed qui uolent sealis non impediri scalas ipsasnon impediant: Certum enim& proprium dicabunt spatium areaequo liber& solutus excursus pateat: suprema usque ad tecta:quae sub diuo sunt: Neque te pigeat quod tantum areae scalis occupetur: Nam satis referent commodi illic Vbi caeteris partibusaedificii inferant minimum incommodi. Adde quod etiam fornices& uacua quae sub scalis relinquentur, ad usus per commodos non deerunt. Sealarum apud nos duo sunt genera: Nam demilitaribus expeditionum munitionumque scalis non estc iii
Arens qualis esse debeaDe Scalis