Buch 
Leonis Baptiste Alberti de re aedificatoria incipit lege feliciter
Entstehung
JPEG-Download
 

madent antequam siccescant. Nam semel madida atque rursus exsiccata durescit testa adeo ut ferri aciem delimet atque consumat. Sednos commodius proxime ductam& adhuc urentem radimus. Atqui laterum tria apud ueteres fuerunt genera: Vnum longum sexquipede latum pedem: Alterum palmos quinque quoque uersus: tertium palmos non plus quatuor. Videmus in aedificiis testas praesertim ad arcus et nexuras pedes quasque uersus latas binos. Hisnon aequae usos ueteres publicis atque priuatis operibus recitant: sedmaioribus publica, minoribus priuata straxisse aedificia. De hisquoque annotaui cum alibi in ueterum monumentis: tum uia appiaalia atque alia extare maiorum& minorum laterum genera: quibusuarie uterentur: ut non modo quicquid ad utilitatem, uerum etiamquicquid ad gratiam aptum et condecens uenerit in mentem: idsedulo uoluisse perficere arbitror: Vt caetera omittam lateres uidi longos digitos non plus sex, crassos unum, latos tris: Sed hispotissimum pauimenta spicatim insternebant. Praecaeteris mihiprobantur trianguli, quos faciebant hunc in modum: Laterem enim quaque uersus pedali amolitudinem ducebant crassum digitumet semis hunc dum uirebat duabus lineis diametralibus ab anguload oppositum angulum signabant linea profunda, quae usque dimidiam lateris crassitudinem scinderet. Hinc igitur quatuor habebantur trianguli aequales: Lateres has praestabant commoditates:Nam minus capiebant cretae, coaptabantur in fornace, eximebantur/ deferebantur in opus habilius: puta qui una manu quatuor haberentur: Hos faber leui ictu inter abstruendum alterum ab altero diuidebat: Hisque per frontes parietum ordines inducebat latere pedali extrinsecus ut pateret: Angulo uero intorsus obiecto-Ex quo impensa quidem minor, opus gratius, structure firmiorreddebatur: Nam cum toto pariete nulli non integri adesse lateres apparerent: tum anguli dentatim infarturis parietum illigatiopus firmissimum reddebant. Ductos lateres ne illico in fornacemimponas iubent, ni persicci sint: et non ante biennium siccos reddi:& in umbra commodius siccari quam in sole asserunt: Sed de hisquoque hactenus, ni forte addas, quod annotauere terram ad huius