Buch 
Leonis Baptiste Alberti de re aedificatoria incipit lege feliciter
Entstehung
JPEG-Download
 

die brumali pulegium aridum florescere, inflatas uesicas disrumpisalictorum folia: Malorum grana uerti ac circumagi, murumque iocusculis fibras numero indies ad lunae numerum congruere atque aequari.Ego uero etsi istius disciplinae professoribus et temporum obseruatoribus non tantum tribuam, ut eos existimen suis posse artibus certampraestare fortunam rebus: non tamen est ut aspernandos ducam siquandodisputent praescripta istiusmodi tepora monete coelo utramque in partem posse quam plurimum. Sed uti ea sese haemat res, seruasse quae admonent: aut plurimum proderunt si uera sunt: aut minimum nocebunt sierunt falsa. Addere hic aliqua ridenda, quae ueteres probauere inchoandis rebus; sed nolim interpretentur secus atque res ferat: Et profecto ridiculi: qui bono item omine cum caeteras res: tum et iprimisareae praescriptionem inire iusserint. Veteres his superstitemibus adeouacabant: ut esse primum militem in delectu conscribendo curaret: neei esset nomen ulla ex parte infaustum: tum et lustranda colonia atqueexercitu bonis nominibus eligebant, qui hostias ducerent: et locandis uectigalibus censores Lucrinum lacum ob nominis felicitatemesse omnium primum instituere: Tum et malo nominis omine permoti quaeprius epidannum uocabatur: ne indannum eo nauigantes Ire dicerentur:Dyrrachium appellari uoluere. Eadem ratione et Beneuentum, quodprius Maloeton diceretur nuncupauere. Rideo hic: nam bona etiamuerba et precantia adiungi placet. Et sunt qui affirment hominumuerba tanti esse, ut uel a feris mutisque rebus audiantur. Sino illud Catonis uerbis lassatas boues instaurari. Solere quidem homines aiuntinpetrare a solo patrio uerbis et precibus, ut insuetas et alienas alatarbores: ipsasque arbores exorari posse ut transmigrent, et in alienoaccrescant. Iam mihi postea quam inepti ee coepimus, aliorum ineptiasrecensendo illud ridiculi gratia non omittam, quod aiunt adeo audiri hominum genus, ut rapam affirmet ampliorem crescere: si dumseratur obsecretur, ut sibi et familiae et uicinis benigne conferat.Quae quidem res si ita sunt: non intelligo cur ocimum herbam putent/ quo magis cum maledictis et probris satum sit/ eo fructuslaetiores afferre. Sed missa haec faciamus. Caeterum praestare quidem arbitror, si omni opinionum incerta superstitione despecta, rem