Buch 
Leonis Baptiste Alberti de re aedificatoria incipit lege feliciter
Entstehung
JPEG-Download
 

in materiam clauum infigere. si malleo utaris graui, non succedit:si pusillo et apto/ penetrabit. Haec de fossionibus hactenus: nisiforte illud addendum sit, quod interdum, aut parsimoniae gratia-aut uitandae soli intermedii labilitatis causa iuuat non una et continuata fossa opus solidum perducere: sed interuallis intermissis:quasi pilas tantum aut columnas posituri fundamus: quo inde ab alteris ad alteras ductis arcubus, reliquus paries superextollatur.In his eadem obseruanda sunt, quae usque recensuimus. Sed quo plusoneris in hasce impositurus sis: eo latiores et obfirmiores subigasfundationes atque pedamenta oportet.Hactenus de his: Reliquum est ut structurem aggrediamur. Sedcuui tota fabri ars ordoque astruendi pendeat, partim ex lapidum natura, et forma, et habitudine: partim ex calcis fulturaeque glutinoatque illigamentis. De his igitur prius breuissime recensenda suntquae ad rem faciant. Lapidum alii rediuiui et fortes et succosi, quales sunt, silex, marmora, et eiusmodi: quibus innatum est ut sintgraues et sonori: Alii exhausei, leues, surdi: quales sunt tofinei etsabulosi. Item lapidum alii plauis superficiebus, rectis lineis, aequalibus angulis: quos quadratos nuncupant: Alii superficiebus, lineis,angulis multiplicibus et uariis: quos incertos appellabimus. Rursus lapides alii praegrandes: hoc est quos singulos nudae hominummanus absque traha, uecte, rutulo et gerulis et istiusmodi agere adarbitrium nequeant: Alii minuti: quos uel una manu tollere collocareque possis ex sententia. Tertii lapides inter istos: qui pondereet magnitudine medii sint, iustos appellamus. Omnem lapidemet integrum et minime lutosum et bene madentem esse oportet:Integer an quassatus sit, indicabit sonus quem sub ictu refert. Abluetur nullibi purius quam torrente. Non penitus madidum reddi aquisante diem nonum satis constat, qui iustus sit lapis: qui autem praegrandis, tardius: Nuper exemptus ex fodina, longe ueterano conmodior: Qui semel calcem expertus sit lapis, secunda non amatconiugia. Haec de ipso lapide.Calcem quidem, quae ex fornace apportata glebis fuerit non integrissed resolutis atque admodum puluerulosis, reprobant: et ualidam

De Bructura.