Buch 
De ortu et causis, subterraneorum lib. V / Georg Agricola ; De natura fossilium Lib. X ; De veteribus et novis metallis lib. II ; Bermannus, sive De re metallica Dialogus lib. I ; Interpretatio Germanica vocum rei metallicae
Seite
401
JPEG-Download
 

niferum uocarunt. effoditur et in Voitelandis Cottenheidæ. in Boe-mis uero hæc metalla auraria Teſchelouiza, ac longe à Praga Eila& Stechouiza, deſerta ſunt iam inde ab eo tẽpore, quo Boemi&chi inter ſe de religione diſſidentes diuturnà& exitioſa bella geſſe-runt. in ijſdem Boemis arenæ, cum auri ramentis permiſtæ, lauanturleſſæ, alijsq; in locis ad Albim,& Luſimitium amnem minus cele-brem. Boemis autem Lygij ſunt propinqui: in quibus xiui, qui fluuntad Goldebergum,& Riſegrundum, quod Latine uallis gigantum dieitur, uenis celebrantur auriferis, tametſi Goldebergũ quondam noncaruit aurarijs fodinis. nunc Reicheſteini auri foditur metallum: itemAldebergi, quod non longe ab eo diſtat: tum etiam Zucchemanteli.ſed primum maxime floret. at pluribus in locis Carpati montis com-munes ſunt auri& argẽti uenæ, ſicut Boccantij, in mõte regio, Cremnicij, Dielæ, Liberæ, Preſæ. quorum metallorum incolę fodiunt lapides, qui igni liqueſcũt, aut ſilices, ad quos nigra quædam materia, uelauri rudis rubri tenuiſſimæ bracteæ adhærent. tamen uenæ plusargenti quàm auri in ſe continent. ſed in Romana libra argenti; dra-chmæ auri minimum inſunt quatuor, ſummũ duodecim. in Sibeburgijs etiam Germanis, eiuſdem Carpati incolis aurarium metallum eſtad Slottam oppidum,& alterũ Aldebergi; èꝭ quibus locis interdumeffoditur aurum purum magnitudine nucis auellanæ. atque etiam inennorum regione, quam Finmarchiam nominãt, in qua dominaturrex Suedorum, reperitur aurum. in Norico autem, in quo item Ger-mani habitant, etiam ſunt duo auri metalla, Gaſteinum& Rauriſum:atq; ibidem Liſara fluuius auri ramẽta defert. at Hiſpani ſuperiorib.annis in inſula, quam ex ſe Hiſpanam nominauerunt, montem àurorelertum i nuenerunt,& flumina quæ deportarent eius ramenta maſ-ſasc:quarum quædam unciam, quædam amplius drachmas decempendebant. plures etiam auri fodinas eſſe in inſula, quã uocant Chia-nam marinam Tambulam,& Pariam auro ſcatere tradunt. Luſitaniuero ſcribunt in Æthiopia interiore eſſe auri metalla, ſed præſtantiſ-ſima& fructuoſiſsima in Zaphala Troglodytarum inſula. tãtum deaurarijs metallis. Sequuntur argentaria. in Europa quidem Brita-nia, ut Strabo tradit, argento redundauit. ſed Hiſpaniam quondamabuiſſe maximã eius copiam,& metalla fructuoſiſsima, percipimusex Plinio, qui ſeribit puteum, cui nomen erat Bebelo, trecenta argenti pondo Annibali indies ſumminiſtraſſe. maxime autem omnis re-80 Hiſpaniæ citerioris à Pyrenæo argenti aliorumq́; metallis fuit reerta.& incolæ Oringis, ut autor eſt Liuius, urbis in Meleſſum fini-us ſitæ, argentum foderunt: in Gallia uero Aquitanica Gabales&Nhuteni:in magnæ Germanię agro Mattiaco Curtij Rufi milites, ut11 1 ſupra