44 Navis Aeria.
Ne rapido nimium supera ad convexa volati!Abripiare citus; placido sed vectus in altumCeu Zephyro sensim magis Sc magis usque serare -Nec sum animi dubius, mirum tibi posse videri,Ista minus fluido quum sit gravis aere puppis.
Cur pariter summas aurae volitantis ad orasSupremumque locum trans subdita nubila vectaNon eat; atque illuc librata evadere certet ,
Ipsam nullus ubi jam desuper urgeat aer ?
Sic etiam aequoreis leviores fluctibus ipsaeCaeruleae naves summa librantur in unda;
Per medios nec subter eunt S loca pervia tantumSquamigeris gregibus, latices; nisi forte coortaVentorum ac pelagi, rabies infracta carinaeDisjiciat latera, ac torto voret aequore vortex.Quamquam tunc imo subsidunt omnia fundo ,
Ncc medio pendent suspensa in gurgite , salsisQuae sunt cumque undis graviora : ita nempe vel alteCuncta natant, vel cuncta jacent demersa profundo .
Haec tamen ut certis valeas deprendere falsaIndiciis , cercaque animi ratione resolvas ,Contemplator, aquas quum caelo affusa minanturNubila, & in tenebris phoebi latet abditus ignis:Nunquam alte regionem omnes tolluntur ad uuarnImbriferae nubes ; sed pars petit edita longe ,
Pars autem magis ima tenet, propioraque terris
Aerio