0 K 5 0*MEH Aer 87A Erant autem hæc eo in libro ſcripta. Heri tu quidem diſceptationem ſubterfugiſti ſimilis pugili,qui antea quam luctetur, coronam rapit& aufugit: hodie vero quin redarguaris ſubterfugere nõpoteris. Conſequetur enim te libellus iſte qui in manus tuorum ſodalium inciditmeque enim minus cum illis quàm tecum ſermonem inſtituit: qui nunquam antea te vlla in re prorſus attralien-tem facultatem concedere audierant,& heri quæcunq; in venis continentur, indifferenter medica-mento trahi confitentem audiuerunt. Par quippe fuit vt non modo dictum hoc tuum non admi-rarentur vel prorſus laudarent, ſed prodidiſſe etiam cauſam tuam te exiſtimarent. Nam quo pactovrina& vtraque bilis in ſua loca deſcendant, aliaq́; permulta in corpore fiant, longo ſermone fre-quenter exponitis quid vis potius concedentes quàm vnumquodq; corporis membrum faculta-tem quandam à natura inſitam habere, qua ſibi conuenientia adducit atque rapit: nunc autem nonmodo quorundam, ſed indiſerete omnium attractionem eſſe dicitis: quod profecto longe maiuseſt, quàm certa quædam attrahi concedere. Siquidem, vt facultas quædam animantibus meſt, quaaliena à ſe repellunt, ſic aliam qua ſibi conuenientia trahunt, vnicuique corpori ineſſe probabileomnibus videtur, non dum hanc veſtram ſapientiam edoctis: at omnia, ſiue cognata, ſiue contra-ria, qui ppiam ex æquo ad ſe trahere, rationem nullam prorſus habet. Atque ita non ſolum attra-B ctionem confeſſus es, verum etiam, quod multo deterius eſt, non aliqua ſolum ſed omnia indiſerete trahi fateris: idcircoqʒ mihi non tam à tuis diſcipulis extollendus quàm explodendus videris.Cæterum purgantibus medicamentis manum te nunquam admouiſſe, ac vulgarem quendam medicinæq; imperitum eſſe, paucis monſtraturum me confido. Quæcunque nigram bilem purgãt,ſtatim à principio eam educunt: differunt tamen inter ſe purgationes eo, quòd ſiquidiora primum,deinde corpulenta magis, ſemper euoluunt. Idem in euacuantibus pituitam,& flauam bilem eue-nit. Trahunt nanque medicamenta omnia in primis quidem ſibi obnoxia liquidiora, deinde craſ-ſiora etiam: non tamen, vt tu putas, primam matellam quiſpiam aquoſis replet excrementis, ſecundam flaua bile, tertiam pituita, atque ita tandem nigra bilis egeritur. Qua de re patet m edicamentum ante omnia ſuum quodqʒ humorem elicere, quem comitantur aquoſa excrementa in matellisſupernatantia. Hoc autem tibi nunc ſpectare, ſi nunquam antea, licet, aquoſa& bilioſa plurima,
medicaminibus ad id facientibus, purgatos homines emittere: at nigram bilem deijcientibus, ſi-
mul omnia pauca eſſe. Oportebat autem, ſi tibi conſtare vis, ab hiſce medicamentis quæ atram bilem expurgant, plura ſemper educi, pauciora vero ab euacuantibus aquam& bilem detralii, chmad fortitudinem& imbecillitatem euacuandi, medicamenta diſtinxeris. Sic itaque atram bilemC euacuantia, quoniam ipſa reliquis fortiora conſtituiſti, quàm plurimum euacuabunt:& primumaquoſa omnia, deinde bilem, poſtea pituitam, demum atram bilem: debilia vero medicamentaaquoſa tantummodo ſubtrahere poterunt: Quorum tamen cum nihil fieri appareat, ſenſus ipſe
tuum ſermonem confutat. Libet tamen interea ex te ſcire, ſi inter exeundum corpulenta ſemperad tenuia conſequuntur, cur nigra bilis ante ſanguinem exeat, præſertim cum ſit eius veluti ſedi-mentum, qualis in vino fæx eſt. 4 eee e e e 2G ub e ætet Nedicina, quæ Sanguinem primo è weni- Trabat. Sn5 quæresforſitan& tu, num aliquod medicamentum ſtatim à principio ſanguinem educensinueniatur. Inuenitur ſanè nec eo quiſquam inuento vteretur. Quamobrem: inquies fortaffe:quia hoc iugulare non purgare homines foret. Nam quæ purgant, purgantia paſſim idcirco nun-cupantur, quod ſanguinem ab antedictis humoribus purum conſtituant: atqui nemo eſtadeo prudens medicus, vt vniuerſum ſanguinem euacuare, reliquos autem humores intus omittere velit.Quare medicamenta omnia quæ per venas inteſtinorum& ventris, ſanguinem deijciunt, vene-nis adnumerant. Con ſentaneum autem erat, ſi modo quæ doces vera ſunt, neque hæc primo ſan-guinem euocare. Quibus autem nominibus eiuſmodi medicamenta nuncupentur, etiam ſi con-Dftanter ſcirem, Iiteris cõmendare nolim. Illud tamen quod in I hracibus Bithyniam incolentibus,me adhuc puero contigit, ſine periculo cuiuſquam dici poteſt. Inuenit homo quidam herbam,quam ſi quis aſſum pliflet, fanguinem primo, tum vitam emitiebat. Multis itaqʒ hoc pacto morientibus, cum facinus hoc diligenti inquiſitione dignum arbitrarentur, herbarium comprehendunt,& ad gentis magiſtratum ducunt. Is cum non ſolum hominem necare ſtuderet, ſed ſi quis aliusherbam aut didiciſſet aut docuiſſet, à nullo ſe quidem ipſam didiciſſe veneficus aſſeruit: Verumin ſuburbanum cum aliquando ſuillum iecur deferret, vrgente ventre, ſuper herba quadam iecurdlepoſuiſſe, quod aliquanto poſt cùm fuſtuliſſet, vidiſſe ex vniuerſo iecinore ſanguineos riuulosad herbam confluere: Ex hoc coniectura facta corpori ſanguinem ea detrahi poſſe, periculo moxin obuio quodam facto, vt verum comperit, quod fore ſperarat, ad malos vſus herbam dcincepstranſtuliſſe: ſe tamen alicui alij eam monſtraſſe negauit. Hæc herbarius ille diu inter quæſitio-nes habitus retulit. Populi vero magiſtratus, cùm plurimam illis in locis naſci hanc herbam exrei dictis accepiſſet, vinctis oculis ad ſuꝑplicium ipſum duci iuſſit, ne cui inter eundum herbamindicaret. Ex his ergo lepidum caput multa medicamenta eam vim habentia, vt ſanguinem aprincipio ſtatim eliciant, inueniri conſtat. Reticere autem ipſa melius eſt, quemadmodum& aliavenenã tacent, quicunque ratione aliqua præditi ſunt. Quanquam& hæc olim non nulli abun/