Buch 
Galeni librorum quinta classis eam medicinae partem, quae ad pharmaciam spectat, exponens, simplicium medicamentorum, substitutorum, purgantium, antidotorum, componendorum tam per locos quàm per genera medicamentorum, ponderum denique ac mensurarum doctrinam comprehendit
Entstehung
Seite
105r
JPEG-Download
 

LIBER PRIM VSL 106

A longi,& magmatis Hedychroi præcipit. Ac de tribus quidem, iam dictum eſt. Piper autem lon-gum fraudulenter concinnatum deprendes, ſi illud aqua maceraueris: ſoluitur enim hoc pacto,quod ſubornatum eſt: quod autem fraude caret, indiſſolutum manet. Eſt autem id quo piper lon-gum adulteratur herba quædam fulua ab externis regionibus aduecta, quæ piperi longo, aſpectuquidem proxima, non tamen guſtu ſimilis eſt, quo etiam ab eo diſtinguit facillime poteſt.Sagape-num quoque quod vocant& ipſum in aqua ſeu vino dimiſſum cognoſcitur: verum nanque ſta-tim dilloluitur: quod autem tale non fuerit, indiſſolutum manet. S iue autem quiſpiam vt neutrumnomen ſagapenum, ſiue vt maſculinum proferat,& totum hoc ſagapenum ſuccum intelligat(eſtenim re vera ſuccus ferulæ cuiuſdam panaci ſimilis) nihil refert. Cæterum Panacis ſuccus ſimilequicquam non habet chalbani particulæ cuidam albiori: nam chalbani pars quędam re vera inlagapenum tranſit, quæ ſpumoſa& leuis eſt: quædam vero chalbanum optimum eſt ſagapenoæmulum: denſum autem hoc eſt,& reliquo chalbano longe magis compactum, quo vti debe-mus, ceu optima chalbani particula. Qgoniam vero ad ſagapenum ex chalbano tranſire diximusquodcunque ſpumeum, conſtans,& album eſt, humoriq; immiſſum facile diluitur, ſuperioribusquædam adhuc ſubiungere opus eſt, pręſertim cum ob ſimilitudinem optima caſia cinnamomum

B euadat. Vidimus enim alias frequenter caſiæ elatæ& auctæ tantum, vt fruticis magnitudinemæquaret, ramos quoſdam cinnamomo penitus ſimiles aſpectu, corticis tenuitate,& præterea hiſceſignis quæ cinnamomum certiſſime oſtendunt, ac guſtu olfactuq́; percipiuntur. Ad hunc mo-dum& in optima myrrha opocalpaſum reperitur, quod tamen à myrrha differt. Atque ſecundumhræc tria, ſagapenum dico, opocalpaſum,& cinnamomum, quædam proueniunt, quæ neque chal-banum, neque caſia, neqʒ myrrha quidem amplius ſunt, non dum tamen ſagapeni, cinnamomi ue,aut opocalpaſi, naturam exacte conſecuta. Quam ob rem ſæpenumero perſpexerit oportet, quihmilia internoſcere ac ſecernere cupit. Nam quemadmodum gemellos atqʒ conſimiles inter ſe fra-tres qui conſuetudinem cum ipſis non habent, diſtinguere neſciunt, quod tamen contubernali-bus facillimum eſt: Sic in omnibus medicinis qui inter ipſas enutritus fuerit,& eas frequenteralpexerit, facile illarum diuerſitates vel minimas etiam, inueniet atque comprehendet: At qui ſe-mel tantum aut bis inſpexerit, eas tanquam indiſtinctas intuetur, neque vnam ab alia internoſcerevalet, cum tamen ſigna quibus diſtinguantur manifeſtiſſima non nunquam habeant, illi vſqueadeo expoſita qui ſæpenumero conſpexerit, vt per vnum eorũ facile quanqʒ medicinam agnoſcat.

em itaque e chalbane confectum eundem odorem non habet, quem verum ſagapenumpoſſidet: nam id odoris genus quod harum rerum periti hircinum appellant, ſumptum è chalbane

C ſagapenum non deponit. Quanquam inter verum ſagapenum,& eiuſmodi chalbanum non mul-tum interſit, etiam Ii quis antidotos componat: ambo nanqʒ ad id apta ſunt,& ſerpentibus ac vene-nis ambo aduerſantur,& ſi chalbanum ſagapeno minus. At opocalpaſum exitiale eſt, multosqʒ nosſorte quadam vidimus noſtræ in ætatis decurſu mori, ꝙ myrrham cui opocalpaſum admiſtum eſſeneſciebant, aſſumpſiſſeni. De induſtria nanque qui antidotos conficiunt, tanquam optimam talemmyrrham imponebant, eo ꝙ viderãt ipſam in collyrijs optimam fuiſſe medicinam: nempe ſaniemabſque mordicatione extenuat,& interdum incipientes oculorum ſuffuſiones,& adhuc tenues au-fert. Atque ſiue in emplaſtrum, ſiue in ceratum, ſiue in extenuans aliquod medicamentum forisimponendum, talem myrrham conijcies, remedij vim augebis: at intra corpus aſſumpta exitiumaffert· Hæc vberius ideo narrauimus, non ſolum, quia olationis ſeries ita expoſtularet, ſed etiamquia hæc noſſe plurimum conducit. ö

De Medicinis in Tertio Ordine Paſetis. 2 AbErum iam tem 55 eſt, redeamus ad ea cõſideranda quæ ſunt in tertium ordinem ſimpliciummedicinarum ab Andromacho relata. Inquit enim, Inde quater ternas mutato pondere drachmas. Hæc igitur quo tempore vigent, proculdubio colliges. Noſas primum, vt de paſtillis dictumeſt exiccabis, illas decerpens quæ plusalijs bene olebunt& rubicundiores fuerint. Vitabis autem

D cellas ſubterraneas, nec vllum medicamentum in ipſis repones: præſertim vero in humidis, in qui-bus recondita celeriter carioſa fiunt. Roſis Andromachus lridem illyricam adiungit: quæ verbanon tanquam inaniter prolata negligenter excipienda ſunt: veluti nec cum alij smedicinis patriænomen apponit, de quibus paulo poſt ediſſerens quid quoque in genere optimum ſit demonſtra-bimus. Polium ergo& Chamæd rys, duo hæc Romam afferuntur, natis in Italia parum meliora:in aliquot ſiquidem Italiæ locis, haud multũ deteriora proueniunt, illis annis quorum vniuerſumver humidum non fuerit, ſed ſicuti ſæpe contingit æſtiuo tempori ſimile. Quod ſi verisconſtitutioliccior obuenerit, multa quæ in Italia naſcuntur pluribus Creta allatis paria erunt, veluti chamæ-drys, cham æpitys, hypericon, gentiana, thlaſpis, elleborus niger,& id genus alia. At vero quod adIridem pertinet ſecus ſe res habet. Si enim iris Lybica quæ plurima ex Africa Romam affertur, II-lyricæ comparetur, tantum ipli cedet, quantum cadauer viuo corpori: non tñ alijs in gentibus orta,am multum ab illyrica degenerare iris videtur. Iridem igit, velut& reliquas medicinas, odoratio-rem ſemper eligito: Vnũquodq;. n. optimum eſt quod ſui generis odorem vehemètiorem habet:is autem ex multorum inſpectione manifeſtus vnicuiqʒ fit. Acde guſtu quidem perceptis quali-

Quinta Claſlis. OOO tatibus