Buch 
Galeni librorum quinta classis eam medicinae partem, quae ad pharmaciam spectat, exponens, simplicium medicamentorum, substitutorum, purgantium, antidotorum, componendorum tam per locos quàm per genera medicamentorum, ponderum denique ac mensurarum doctrinam comprehendit
Entstehung
Seite
134r
JPEG-Download
 

4

B

0

5

S EC VND VM LOCoOoSs LIB. II 134

& roſaceum, ac adeps ſuillus inſulſus vetus, tepefacta ac miſtim infuſa. Cæterum hoc modo affe-ctos à vino& cibis craſſioribus abſtinere oportet, maximè ſi febri ſint correpti. Atqui prædictameuacuationem cõſulit etiam Apollonius, qualem autem fieri oporteat non oſtẽdit. At vero acetumroſaceo admiſceri iubet, quemadmodum in phreniticis& lethargicis in principio plurimi medicifacere conſuerunt, verum non rectè menſuram vtriuſqʒ dicere reliquit, Empiricorum ſimili tran-litione vſus, non indicatione Dogmaticorum. Affectio enim ipſa nobis indicat auxilia: Quantita-tem autem ſingulorum,& particularem materiarum differentiam, ſimul tum affecta particula, tumgri temperamentum indicat:& ad hæc vitalis facultas: deinde ætas:& ambientis nos aeris tem-Peratura, iuxta regiones, anniq; tempora,& prædominantem anni conſtitutionem, euarians. Inphreneticis quidem igitur, cùm omnia quæ extra caluariam, circaq́;ʒ cutem& pelliculam caluariamambientem, ab affectione immunia ſint, veteres conuenienter acetum admiſcuerunt: ea rationeperſuaſi, quam in commentarijs de pharmacorum com poſitione per longum recenſui: quandovidelicet ad affectiones in profundo corporis obortas, pharmaca diuerſaab ijs, quæ ad affectionesin ſuperficie herentes deſtinata ſunt, adhiberi oportere dixi. Exoluitur enim omnium ipſorum visin tranſitione per profundum,& ob id ad propria affectioni auxiliaaliquando contrariæ& nocentis facultatis pharmaca admiſcemus. Cum nanque inflammatio dolorem inducat, maxime contra-rium eſt acetum reliquis auxilijs admiſcere, vtpote quod neqʒ mitigandi, neque laxandi, vim ali-quam in ſecomplectatur. Sed cum per ſinciput( neque enim per aſiam quampiam capitis partemtranlitus patet) pharmaci facultatem intra penetrare velimus, tunc ſane ad admiſtionem alicuiuscorum quæ propria natura auxiliantur, ac in profundum ducunt, deuenimus, tenuium partiumſubſtantiam quandam inuenientes, quandoque quidem frigidam, velut acetum: quandoque verocalidam, velut euphorbium, affectione quæ curationi ſubiacet conſiderata ac perſpecta, num calfacientibus opus habeat an refrigerantibus. Iuxta hanc igitur ratiocinationem, ſi quidem craſſæcerebri membranæ nudæ roſaceum offeratur, quemadmodum in illis quibus capitis oſſiculum aliquod exciſum eſt, fieri conſueuit, ſolum ipſum leniter tepefactum adhibemus. Cùm vero citra de-nudationem per capitis iuxta ſinciput partem, ſana& integra exiſtente caluaria, roſaceum ad cere-bri membranam peruenire velimus, acetum ei, vt ed perducatadmiſcemus: cuius item rurſus ve-hemens facultas tum per viarum tranſitionem, tum per roſacei miſturam, exoluitur. QuapropterApollonius in eo quòd acetum roſaceo indefinite admiſcere iuſſit, peccauit. Cutis enim capitis autquæ poſt eam eſt membrane caluariam ambientis inflammationes, citra quidem vehementem dolorem obortæ, per exigui ſane aceti ad roſaceum admiſtionem iuuari poſſunt: lædentur autem vbimagnæ fuerint, doloremq; vehementem induxerint. Deliquitamplius A pollonius, quòd nequetempus vſus ſingulorum ab eo deſcriptorum auxiliorum appoſuit. Quædam enim incipientibus.& naſcentibus adhuc inflammationibus auxiliantur: quædam etiam in vigore conſiſtentibus, autdecreſcentibus, aut etiam induratis, opem ferunt. Roſaceum iiaque cum aceto incipientibus: invigore vero conliſtentibus, roſaceum ſolum adhibemus: quemadmodum etiam in induratis abſin-tiumq;ʒ ac pulegium ei admiſcemus: ac vero quæ citra indurationem decreſcunt inflammationes,pharmacis laxantibus appellatis ſolum opus habent. Relata eſt autem tum materia tum compoſi-tio ipſorum in prioribus huiuſcemodi tractationis commentarijs, quos ædidimus, antequam hocopus ſumus aggreſſi, in quo affecti loci multam indicationem faciunt ſimul cumi pſis affectioni-bus ad inuentionem remediorum. Cùm igitur affectiones ab Apollonio deſcriptæ quatuor ſint,quæ capitis dolorem faciunt, ob manifeſtas cauſas obortæ: deinde vero ex ordine tranſierit ad eas,quæ ex obſcuris cauſis producuntur: merit ò ſane quis ipſum reprehenderit, nõ ſolùm quòd à dog-matica deſciuerit doctrina, ſed quòd neqʒ empirica ſit vſus. Diſtinguunt enim etiam hi affectio-nes per ſymptomatũ concurſus, ſyndromas ab ipſis appellatos, qui ſane accidentium ad morbos ip-ſos congregationes ſunt, quæ omnibus euidenter apparent: in ꝗͥ uibus concurſibus etiam externascauſas ipli comprehendunt, tanquam partes totius concurſus exiſtant. Verum nullam talem con-gregationem, nedue ſymptomatum ſiue accidentium, neque ſignorum, Apollonius ſcripſit,quemadmodum diſcemus vbi& ad ſequentem viri doctrinam non minus quàm ad priorem ani-mam adhibebimus. 8 i 52 Condipendens ex præcedenti Apollon doctrina, ad Temporum ac totius

Der Capitis Dolores, citra maniſeſt us cauſas obortos.

C Vnguento Mendeſio caput illine.(Aliud. Adipem anſerinum Mendeſio vnguento dilu-tum illine. Aliud. Myrrham vino quàm optimo tritam,& ad ſucci ptiſanæ craſſitudinem reda-ctam, illine. Aliud. Myrrham vngnento pretioſiſſimo tritam ſimiliter adhibe. In pueris autemſinciput dolentibus, myrrha cum oſeo trita vtitor. Aliud. Viticis ſemen tritum& aqua dilutumimponito, aut linteolo illitum ſimiliter imponito. Aliud. Lolij farinam cum adipe anſerino con-tritam pro cataplaſmate imponito, adipe prius liqueſacto. Aliud. Portulacam per ſe& cum liniſemine tritam imponito. Aliud. Oleæ folia tenerrima oleo ac vino nigro affuſo terito ac im poni-to. Aliud. Cinerem quemcunque habes aceto aut aqua diſuito, 8 caput rigato. Aliud. So-lanum& terram figulinam trita, ac læuigata imponito. Aliud. Halicacabi fructmum cum aciipe

5

711 ü anſerino,