„
S ECVNDVM LOCOS LIB. VI. 169
A integra vna cum corticibus tundo, deinde ſuccum exprimo, ac cũ melle coquo:& non ſolũ ſtoma-
ticũ pharmacum ori cõmodum habeo, ſed& ad multa alia vtile, veluti rurſus dicetur. Atqʒ fit hicſuccus ad omnia præſtantior ex tribus punicorum ſpeciebus, aut generibus, aut differentiis, autquomodocunqʒ quis appellare velit. Miſcemus autem& ruborum fructus, quos aliqui quidem àPlanta denominant, batina, hoc eſt rubina appellantes: aliqui autem compoſita appellatione mora
appellant, apponentes quæ à rubis producuntur. Ex quibus ſane ſuccus ſimiliter ſucco mororum
Præparatus, melius illo pharmacum redditur: ſed minus validum eo, quod eſt nucũ ſucco paratur.
Juin& malorum coteneorum,& pyrorũ ſylueſtrium, ac meſpilorũ ſuccus ſimiliter præpara-tus, ſtomaticum pharmacum efficitur, deuorari q; aptum, cum hoc quod ex nucibus conſtat, deuo-rare non liceat: quanquã. n. noxium non ſit, velut atramentũ ſutoriũ, tamen ſtomacho non eſt commodum. Manifeſtum verò quòd& ex punicis conſtans pharmacum, aptum eſt fracto& cibos fa-ſtidienti ſtomacho: deficit tamen ab eo quod ex malis conſtat. Innocuus eſt etiam rubi mororum
ſuccus deuoratus, yelut etiam ipſorum mororum: ſed ſuccus rubi mororum habet quid quod ſto- 2 auc gabe fue vu
machum corroborat, quod ipſum mororum ſuccus non habet. Porrò mel his omnibus ſuccis non
Ladem proportione iniicitur. Plurimo. n. nucum ſuccus opus habet,& poſt eũ rubi mororũ: mo-B dico aũt malorum,& punicorum,& pyrorum ſylueſtrium: medius autem inter hos eſt meſpilorn
ſuccus. At vero& ex cornis ac brabylis& prunis apud nos appellatis, præparantur apud nos ſto-matica pharmaca eodem modo, quem in principio de moris recenſui, in quorum omnium confe-ctione rationem quandam communem referam hac. Si quidem craſſus apparuerit ſuccus, ſtatimmel admiſcere oportet: ſi vero liquidior ſit ſuccus præcoquatur. Suſcipit autẽ pyrorum ac malo-rum ſuccus, amplius vero etiam plurimorum fructuum, parem ſibii pſis mẽſuram mellis: ſuccusverò eorum quæ multum acerba ſunt, velut eſt corni fructus, aliqñ duplum, aliquando triplum,mellis adſumit. Omnia igitur hæc citra noxam deuorantur: ſi vero atramentum ſutorium admi-ſtum ſit, non valde deglutire oportet cõfectum pharmacum, præterꝗ ſi iuxta ſtomachũ aut aluumvlceroſam affectionem fieri ſuſpicemur. Quin& ſi in ipſo ore maligna vlcera fiant, præſtant exatramento ſutorio medicamenta. Sufficit autem drachma ad prædictam compoſitionem admiſta,in qua vnam mellis libram coniici eſt relatum: ſed& plus quandoq; recte inijcitux ad vlcera pu-trefacta. 8 ingula porrò quæ dixi iniicere licet aliquando& muſto vuarum auſterarũ, quas Ami-næas appellant. Præſtat autem vltimum muſtum in hunc vſum: quod enim in principio fluit li-quidius eſt,& aquoſius. Inijcienda vero ſunt ex prædictis pharmacis acerbiora, quemadmodumſæpe vidiſtis me aut punica mala, aut balauſtium, aut cytinos, aut ægyptiæ ſpinæ fructum, aut cor-
aue.
Cma, aut aliud quid ex huiuſcemodi adſtringentibus, admiſcere. Maxime vero aptus eſt rhus, ſiuemaſculino, ſiue muliebri genere, ipſum velis nominare. Eſt autem duplex: alter opſonijs inſpergi-
—. 5. 7tur, ſtomacho cõmodus: alter à tinctoribus coriorum expetitur. Vterqʒ vero muſto incoctus ſto-maticum efficit medicamentum, cui admiſcere licet etiam alia iuxta eãdem proportionem, velut
in eo quod ex moris conſtat relatum eſt. At vero citra mellis miſturam, muſtũ ſolum per ſe in mel
lis compagen redactum, exemptis etiam quæ alias induntur, bonum fit pharmacum in principiis,augmentis,& vigoribus: ad declinationes autem, ſi tædas addideris pingues: aut etiam in tenuiafruſtula contuſas& fractas eaſdem vna cum rhoe in muſtum cõieceris 5 1 0 interpoſita vnadie coxeris, donec ſuam ipſorum qualitatem in ipſum muſtum tranſmittant. unc enim tædas
quidem eximere ac proijcere oportet: muſtum vero vſqʒ ad aptam cõpagem coquere, quo vide
licet illiniri commode poſſit. Quæcunqʒ autem prius ex adſtringentibus iniici dixi in id quod exnucibus præparatur medicamentum, ea omnia eliam accipienda ſunt recte in muſtũ addi. Quod
ſi vero pretioſius efficere pharmacum velis, iniicies etiam caſiæ corticẽ, aut nardum indicam, aut 5
malabathri folium: æque enim vt pauperibus, ſic etiã diuitibus nos pharmaca ſcribere oportet.Eadem etiam prædictis ſtomaticis pharmacis miſcẽtur. Sufficit autem drachma vna ſinguloritex his tribus ad tantam medicamenti i ymmetriam ac commenſurationem, iuxta quam libra mel-
D lis vna conijcitur. Nihil vero læſeris, ſi ad ſingulas drachmas adhuc dimidiam apponas, vt in totũ
N
quatuor drachmæ& dimidia fiant· Cæterum ad induratas inflammationes conijciũtur quæ ge-neroſius diſcutere poſſunt, tuſa videlicet& cribrata. Tempus autem indendi ipſa non eſt princi-pium, ſed vbi propeè perfectè coctum fuerit pharmacum, aut etiam penitus coctũ, olla iam in ter-ram depoſita, Sũt autem hæc, coſtus, amomum,& quod macer appellatur: nominatur autem ſiccortex quidam aromaticus qui ex India affertur, multum calefaciens& adſtringens. Quin& cy-renaicus ſuccus ad diſcutiendas induratas inflammationes aptus eſt, quemadmodum etiam me-dicus aut aliquis eorum qui poſtea celebres facti ſunt. P auperibus porro pro ſumptuoſis diſcuſſo-rijs pharmacis, aut dictamnum, aut acorum, aut meon, aut pyrethrum, aut cardamomi quippiam& ſinapi æquale inijciendum cenſeo, ita vt ad trium drachmarum pondus eorum miſtorum mo-les perueniat ad preædictam in principio ſtomatieorum pliarmacorum ſymmetriam, in qua mellislibra habebarur. Si vero quatuor aut quinqʒ drachmarum pondus ex his explere velis, magis di-ſcuſſorium pliarmacum habebis. Semper enim pro conſtitutionis aflectuum proportione. auge-ri ac minui pharmacorum vchementiam oportet. iQuinta Claſſis. N De confectione
8