SES UN een r
A frigidis intemperaturis verò non citd, ſed temporis progreſſu accedens. Eit autem intempera-tura iuxta propriam hepatis ſubſtantiam, quam Eraſiſtratus putat præterfuſionem quandam, hoceſt parenchyma,& non principaliſſimam viſceris partem eſſe. Fit etiam intem peratura circa con-tentas in ipio venas& arterias,& iuxta materias in ſpatijs ipſarum contentas. Cum autem ha-beat hoc viſcus non vnam ſed plures facultates actionum, quas vitæ tem boxe peratur, eas quetot numero, quot ſunt actionum ſpecies, contingit ſæ pe vnamipſarum præcipuè lædi, æpe duas,& tres, atque omnes quatuor ſimul. Actio nanque ipſius vnaquidemattrahere cibum& alimen-tum in ſeſe: altera vero obuoluere& continere, donec permutans ipſum ſui ipſius faciat partem.Et igitur hærc ipſius facultas principaliſſima& ferè prima, concoquere videlicet& permutare acalterare atque aſſimilare ſibi ipſi alimentum, quam alteratiuam vocamus: quæ vero iuxia hanc alterationem remanent recrementa, ea per aliam facultatem; quam excretiuam& expulſoriam nomi-namus, expelluntur. Oſtenſum autem eſt quòd hæ facultates omnes in omnibus ſunt in partibuscorporis per omne vitæ tempus: omnes enim familiare ſihi attrahunt,& alienum excernunt, at-tractum que temporis progreſſualterant; quo tempore etiam retinent& conſtringunt. Vocaturautem alteratio ipſa, vſque quò in ſimilitudinem partis quæ nutritur tranſmutatur, concociio: bi
B verò iam parti apponitur, nutritio. Cum igitur hepar pre imbecillitate ex ventre& inteſtinis ali-mentum trahere non poteſt, liquida& non dum iuſto modo exuccata per ſedem excemuntur:&ſi quidem venter ſimul cum hoc viſcere fuerit imbecillis ac non probè concoquens, crilda: ſi ve · ren rb1 validus fuerit, concocta quidem, ſed liquida, propterea ꝙ nulla automnino modica digeſtio ac„. 2diſtributio ad hepar eſt facta. Si verò traxerit quidem hepar in ſei pſum ex ventre& inteſtinis ali-mentum, ſanguificare autem ipſum præ debilitate nequit, quemadmodum in ventre multiformiscorruptio contingit eorum quæ cruda remanent, ſic etiam circa hepar. Dico autem nunc crudi-tatem ſolam mon comprehendens hoc ſermone tardam concoctionem. Qudd ſi velis alimentumvbi crudum permanet,& alterationem quæ fit à particula iuxtanaturam, non aſſum pit, itidemerikdum appellare, neque ego fugio appellationem; ſi mihi ſaltem differentia rerum conſeruetur.Peior enim eſt ea tranſmutatio quæ in peregrinam qualitatem iuxta cruditatem fit: Moderatiorverò ea eſt, in qua alimentum ſuam naturam quàm diutiſſimè ſeruat nulla alteratione ex particu-la, quæ ad ipſum concoquendum à natura deſtinata eſt, ſuſcepta: Atqui& tertia præter has ſpe-v cies eſt fruſtratæ concoctionis cum ſemicoctum fit alimentum. Et! circa ipſam ſanè exactam con-coctionem fruſtratam, hepaticis ſanguinolentus humor per aluum excernitur talis conſiſtentiæ,
C veluti ſi quis ſanguinem cum aqua confudiſſet:& plerique ſanè medici imaginem eius depiugen-
tes ſcripſerunt talem eius com pagem eſſe, velut ſi quis victimæ recens mactatæ carnes aqua la-uaſſet. Et plurimæ hiepaticæ affectiones ab eiuſmodi excretioni bus initium capiunt non dum ma-gnam debilitatem hepate habente, ſed adhuc concoquere,& alimentum alterare velut in ſformamſanguinis; potente. Aucta autem affectione nihil amplius tale excernitur, ſed multiformes aliæqualitates& compages, velut a ventre ex cruditate laborante. Verum in ventre ciborum ipſorumcorruptiones manifeſte apparent: circa hepar verò diſtributum alimentum ad ſanguinem priusin viſcere exiſtentem admiſcetur, corrumpiturq́; temporis progreſſu etiam hic, vnà cum alimen-to circa ipſum non concocto. Calida igitur intemperie circa viſcus exiſtente colliquationes fiunt 1primum humorum, deinde etiam carnis ipſius hepatis:& euacuatur per ventrem bilis craſſa, gra-ueolens,& abundè colorata, quemadmodum in peſtilentibus febribus contingit. E rigida veròintemperie exiſtente, neque aſſiduæ excretiones, neque multæ flunt: durat tamen affectus diutius,&& per aliquos dies profluet ipſis venter maiori copia, cuius neque fœtor ſimilis eſt ijs quę ex caloreſunt liquefacta, neque color ſimilis, aut compages, verum minus graueolentia ab his excernuntur,ſpeciem putrefacti ſanguinis, non colliquatæ carnis„ habentia. Aliquando vero id quod excerni-
Dur, velut ſanguis niger apparebit: verum diligenter conſideranti neque ſanguis niger eit, ne quegrumus, ſed velut limus quidam ſanguinis craſſi„qui propèad atram bilem accedat:& plures acrgrè iudicabiles colores circa eiuſmodi affectionem in egeltionibus apparent. In vtraque autemintemperie tum calida, tum frigida, quando intemperatura humida& ſicca fuerintadmiſta liqui-diora in humiditatis complexu, ſicciora verò ex ſiccitatis copula, fient recrementa. Sco pus igiturcurationis in eiuſmodi affectionibus fit communis quidem iuxta intemperiei contrarietatem, pe-culiaris autem vnicuique per cuiuſque contrarietatem. Affectio igitur Hepatica peculiariter ap-pellata, veluti etiam cœeliaca,& ſtomachica, citra tumores Præter naturam circa ipſas partes con-tingit. Inflammatum enim eſſe hepar, aut abſceſſu laborare, aut induratum eſſe, medici dicunt, autaliud quippiam tale, non tamen hepaticum vocant hominem ipſum, cui tale quip piam accidit:verum quando citra manifeſtum aliquod in viſcere malum, in proprijs actionibus debilitatur,tunc ægrum hepaticum appellant. Videamus igitur primum ea quæ ſcripſerunt ij qui ante nosde pharmacis optimè& ſtudioſiſſimè tradere ſategerunt, initio ab ijs quæ Andromachus prodi-dit facto. Hic enim vir in libro internarum affectionum curationes continente, multas hepaticas
confectiones conſcripſit, quarum omnium faciam mentionem hoc loco, i pſius verbis in mediumadductis,& primum ſanè Antidoios adſcribam. 2 81 bQuinta Claſſis. bbbbb ii Quas