Buch 
Galeni librorum quinta classis eam medicinae partem, quae ad pharmaciam spectat, exponens, simplicium medicamentorum, substitutorum, purgantium, antidotorum, componendorum tam per locos quàm per genera medicamentorum, ponderum denique ac mensurarum doctrinam comprehendit
Entstehung
Seite
210r
JPEG-Download
 

2

PER GEN ERA EIB. I. 210

A gidliſſimo hyemis tempore, repente corpori raro ac imbecilli applices, horrebit nihilo minus, quãui niue aut cryſtallo ipſum contigiſſes. Sed ſi id ipſum ſinapi longiore temporis ſpatio corpori no-ſiro admotum fuerit, principio ſanè exigui caloris ſenſum præbebit, dein maioris, poſtea tam eui-dentis vt igne vri videamur. E contrario verò cicuta& papauer, I calida exhibita, tantam parientrefrigerationem, vt ſtuporem corporibus quamlibet acuto ſenſu antea præditis inferant. Cum igi-tur id genus omnia in commentarijs, qui vndecim numero ſunt, de ſimplicium medicamentorumlacultate definiuerimus, iam ad ipſam diſciplinam vtilem deſcendemus, in qua exercitatus, etiam ſifacultatum, quas polypharmacos græci nominant, ſcriptiones minus attuleris, non deſiderabis cõ-moda cuiuſque morbi auxilia, modò ſimplicium pharmacorum, vti diximus, materiæ non ſis im-peritus. Cæterum hic liber obiter oſtendit& Empiricorum medicorum contentionem, qui ad in-ſomnia, fortunam,& caſum ſeu incidentiam,(gręce periptoſim) medicamenta cõpoſita propè vni-uerſa referũt, ſi pauciſſima quædã excipias, quę cõi omnium hominũ̃ ratione, qua epilogiſmũ ipſivocant, inueniſſe ſe dicunt. Quemadmodum, vbi eiuſdẽ facultatis pharmaca inuicẽ miſcuerimus,quæ alia in alio corpore melius aut peius functionẽ ſuã obijſſe vſu ac experimẽtis didicimus, ratio-ni conſonũ̃ certe nobis eſſe videtur(Empiricorum aliqui dicunt, non. n. omnes) componere pluraB huiuſmodi, vt vel vnum ex eis corporis curandi naturæ idoneum inueniatur: Quod in hoc vtiqʒ re-centiſſimo pharmaco, cui nomen inditum eſt Cephalicum, quaſi capitale dixeris, accidiſſe ferunt,miſtis in eo omnibus ijs, quæ vel per ſe vlcera carne implere cognoſcuntur. Sed qua ratione ærugo

fed. impreſeſigræci habet

e Hef H

o τo αονοοτον,.

al anuſcripti,e Hel po-ca v

O een, To-5 1%, 5 45i calida adhibita, imoratafuerint, tan-tum, ec.

cerato ſimplici miſta medicamen ſarcoticum i. ad gignendam carnem idoneum faciat, cum neutrũt

ex illis nutrient carnis vim habeat, non item exponunt: ſiquidem ærugo vlceratam carnem ero-

dit, vtpote acre& calidum medicamentum: ceratum mite quidem eſt, nec mordax verum nouæ car

nis loco ſordes parit vlceribus. Nos verd diximus in teriio methodi medendi libro, quomodo vide-licet tum hoc, tum alia quæ ex contrarijs eodem pacto conſtant, inuicem commiſceantur: diceturnunc quoque particularis exercitatio, morbi cuiuſque appoſito exemplo. fQua Præſcire couuenlat eum, qui He dicamenta prob cumpoſcturis fat. HAP. L.

Xpoſitum eſt alibi, ſimplicium medicamentorum vires, non ſolum cuiuſqʒ generatim noſcenE das eſſe, vt quidam ſeripſerunt, dicentes ea vel caleſacere, vel refrigerare, vel ſiccare, vel humectare: verum diſtinctè, membratimqͥʒ& ex quo ſint ordine ſingula, vti nos docuimus. Nã nõ nullaquidem medicamina obſcurè prorſus vnumquodque prædictorum efficiunt, quædam manifeſtò,aliqua validẽ, ſicut alia abſolutè. Non ſatis eſt ergo nouiſſe pharmacum hoc calefaciendi, aut refri-C gerandi, virtutem habere, ſed quantam habeat, defifire oportet. Calefaciunt igitur reſinæ omnes,icq; ſibi cõmune habent, attamen maioris minorisq;; rationem non exiguã in calore ſortitę ſunt. Itẽfucci plures non mediocriter ratione ad maius minusq;ʒ facta differentes, excalfaciunt. Nam ſi pa-nacis ſuccum cyrenæo& medico conferas, videbitur tibi hic nihil ceu ad illos eſſe. At quorſumattinet ſermonem ipſorum diuertere longius, cum eorum differentiæ, quibus in cibo vtimur quo-idle, poſſimus meminiſſec Anethum igitur,& ruta, cępaq́; omnia calefacientia, magno inter ſevariant diſcrimine. Quapropter in curationibus quoq; particulæ admodũ refrigeratæ, medicamenquod impenseè calefaciat admouebimus: illi verò, quòd paululum à naturali habitu receſſit, modicocalore præditum: ſicut& inſigniter refrigeratæ, vehementiſſimè calefaciens adhibebitur. Meritòigitur quatuor nos excalfacientium ordines ſtatuimus, ſeparantes e modicè calidis ea quæ euidentieſuſmodi qualitate præcellunt: tum quæ magna: tum quæ vehementi adeo, vt vrere videantur. Inſingulis autẽ illis quatuor ordinibus diuerlis quædam eſſe velut incipientis differentiæ, non nulladelſinentis,& ei, quæ poſt hanc exiſti t, propinquæ, alia in medio conſtituta. I taque ſunt ex ijs, quæpropter caloris vim exulcerant: quemadmodum etiam ex illis quæ Jexedẽtia ſeu putrifica latine,ſeptica græce nominantur, alia ſimulatq; corpora contigerint, poteſtatem ſuã oſtendunt: quædamD duabus tribus ve, aut quatuor horis, opus habent: non nulla diem totum, vel etiã poſt eum noctem,vel maius dein ſpatium vrequirunt.] Aæc iam vt in calefacientibus, ita quoque in refrigerantibus, in-telligere eum oportet, qui medicamen aliquod confecturus eſt: pari modo& in ijs, quę humectantexiccantqʒ. Cæterum materiæ medicaminum quædam a plantis, quædam à metallis, non nulla abanimantipus, proueniunt: quas omnes in tractatu de ſimplicibus medicamẽtis definitè expreſſas didiciſtis. Nam cum familiaribus hic mihi ſermo potiſſimt eſt, qui precibus me adegerunt, hęcnũcpropter librorũ interitum denuò perſcribere. Iam verò vt ſimplicium medicaminum vniuerſorũfacultates ad amuſſim vobis cognoſcendæ ſunt, quò vbiuis corporibus curationem deſiderantibusidonea ex ijs, quæ adſunt, facile poſſitis remedia componere, ita etiam omnium præter naturãaffe-ctuum differentias tenere expedit: quas primum quidem libro de morborum, altero de ſympto-matum differentijs: tertio poſt illos, in quo de cauſis morbos efficientibus diſſero: comprehenſashabetis: ad hæc alijs tribus de ſymptomatum cauſis: vno inſuper meo de plenitudine, nec non defebrium differentia, commentario: poſtremò medendi methodo: in quibus affectiones actionemlædentesdidiciſtis, item curationem harum primam eſſe(quemadmodum etiam pręſeruationem)cauſarum eas parientium. Docti pariter eſtis, primum curationis ſcopum à morboſis diſpoſitioni-bus ſuggeri: ac cum his vnd patientis particulæ naturam indicari. Præterea aeris nos ambientis

Quinta Claſſis. ddddd 5 tempera-