. DE COMPOS MEDIC.
quæ ex paucioribus, paratu ve facillimis ſimplicibus componuntur: tum quæ ad plura valent,& EN propoſito maximè ſcopo ſeruiunt · Res fiet exemplo ita dilucidior. Finge cauum vlcus apertum8 in ſano corpore: tale verò ab emplaſtro viridi, quod Lite vocatur, liqueſacto ex roſaceo curabit᷑:appellant autem Liten quod ex ærugine, cera,& reſina conficitur. Ego ſanè, vt oſtendi, æquamvtriuſque portionem miſceo, æruginis decimam, vel duodecimam, vel octauam. Eſt videlicet duodecima, ſi ceræ pondo,& reſinæ tantundem, æruginis vncias duas miſcuerimus: Decima, ſi dua-bus æruginis vncijs, viginti ambarum, reſinæ& ceræ, hoc eſt vtriuſque decem, adijciantur: Quinetiam ſi octauam æruginis partem cerato ex cera& reſina confecto apponamus, etiam ſic benehabebit: nam acrius quidem magis que detergens huiuſmodi medicamentum erit, non tamen in-utile, duris enim corporibus percommodè adhibebitur. Melior euadet compoſitio, vbi octauamportionem æruginis confecturæ ex cera reſma que immiſcuerimus, ærugine ex aceto quam acer-a rimo diebus pluſculis anteè in læuorem redacta. Præſtantior erit, ſi etiam thuris partem dimidioi 8 minorem. maiorem, quam fuit in ærugine, indiderimus. Olei pares numero cyathos æruginis vncijs adiun-ges, cum ſine aceto& thure medicamen conficis. Quando autem thus, acetum que adijcis, ſi qui-dem fricta reſina pinguior quodammodo mollior que ſit, ac æſtate pharmacum præparas, miſce-bis nihil: ſi vero dura, idq́; per hyemem conficis, cyathum vnum infundes. Quod ſi liquidarum Fquampiam reſinarum ceræ miſceas, oleo prorſus carere licet. Liquidiſſimæ quidem tertiam ceræportionem addes, minus liquidæ dimidiam. Fiet autem videlicet huiuſmodi quædam compoſi-tio. Ceram reſinam que liquatam, vbi refrigeraueris, æruginis parti nunc octauæ, nunc decimæ,alias duodecimo commiſceto: cognoſcens duris corporibus primam ſymmetriam conuenire,mollibus tertiam, medijs mediam. Æruginem ex aceto læuigabis. ſi lenius medicamentum volesefficere, thuris pondus dimidium eius, quod ærugo continet, adiungens: ſin hoc mitius, thus&æruginem æquali modo committes. Atqui& reſinam cum cera, vbi ſine raſura refrigerauerimus,liquefactas, ærugini thuri que in pila ex aceto tritis ſuperfundimus. Hæ igitur primæ compo-ſitiones ſunt viridis emplaſtri, quod cruenta quidem vulnera non adeo magna glutinat,& reli-qua aduſque cicatricem ſanare poteſt,& carnem in eis producere, ex humido quodam oleoſo li-quatum. Voco autem oleoſa, roſaceum, quo maxime ad illum, quem retuli. modum confecto vtẽdum eſt:& poſt hoc myrteo, cyprino,& lentiſcino. S ed ipſum oleum, vbi medicamento liqueſcenii caloris quippiam adijcere cordi eſt, commune hoc miſcebis: in quibus refrigerare ſtudes, id qcomotribes, hoc eſt immaturum appellatur: vbi adſtringere, myrteum: vbi miſtæ facultatis ali-quid, concoquens puta& repellens, roſaceum: in quibus modicam adſtringendi vim cum ma- G.iore caliditate deſideras, cyprinum& lentiſcinum. Porro& pleræque aliæ dixi quemadmodumcompoſitiones erunt, dum medicamentis ſimplicibus modo cõmemoratis, vel carne explentia, velemollientia, vel adſtringentia, vel quæ difficilia vlcera curant, commiſcentur. Non nulli vero di-erentia miſcuerunt, ſicut etiam cicatricem ducentia. Alijs autem quibuſdam omnia commifcen-tibus, vel confecturam inutilem, vel medicamentum varijs accommodum, præparare contigit.Quorum materias cognoſcentes, tum iam inuentis vti, tum ſimilia componere, ipſi poteritis.Adſcribam tamen& ego non nulla cel ebria, ab ijs denuò, quæ Andromachus tradidit auſpica-tus. Sunt itaque ordine a præcedentitriginta: quæ vero ab ipſo commendantur, duntaxat adij -ciam. Quartum ergo poſt primum ita expreſſum eſt. ¶ V iride, quo vtor. Mruginis raſæ dena-0 rim pondo nouem, chryſocollæ denariùm pondo nouem, terebinthinæ pondo minam vncia-
5 g rum ſedecim, ceræ minæ dimidium aceti parum. Quid ſingula emplaſtra polliceantur, non(vtprius dixi) præpoſuit Andromachus, ſed ex ſimplicium medicamentorum materie, ex quibuspropoſitum componit, nulli obſcurum eſt vel ipſum per ſe, priusquam liquefiat, vlceribus mederipoſſe, ac liquatum linamento exceptum immitti. Minam verò ſedecim vnciarum inijcit: nam quæ
5 viginti continet, ceu ad chryſocollæ& æruginis æquam menſuram, magna eſt. Poſt hoc verdalis tribus ſeriatim productis, rurſusaliud ſic ad verbum ſubiungit. C Aliud, quo tor. rugi-nis raſæ pondo: mannæ vncias decem, ego libram inijcio: ceræ, reſinæ frictæ, reſinę liquidę, ſin-gularum pondo quinque olei cyathum, aceti quantum ſatis eſt: ego etiam guttę ammoniaci pon-do vncias decem pono. Poſt hęe Andromachus ceſſat. Liquet autem, ſi prędictorum memini-mus, etiam hoc ipſum emplaſtrum perſimilem ſuperiori facultatem obtinere. Deinde aliudſcribens Andromachus, ſic exorſus eſt. ¶ Aliud Nlolochiuum. Ac poſtea ſimplicium pharma-corum ſymmetriam, vnde ipſum conficit, his verbis ſubſcribit. ruginis raſę pondo, picispondo duo, mannę pondo, cerę pondo duo, reſinę pondo duo, olei pondo, aceti quantum ſuf-ficiat. Hoc itaque ſuperioribus ſimile eſt. Manifeſtum vero eſt vtriuſque& ęruginis,& mannęparem portionem exaceto lęuigandam eſſe: duplam horum, cerę, picis,& reſinę, hoc eſt cu-iuſque pondo duo, cum olei libra liquanda. Et ſic in lęuorem ex aceto redactis admiſcere opor-tet, vti frequenter nobis dictum eſt, refrigerantes magis& radentes, quàm infundentes, neaere iam frigido encerides appellatas fieri contingat. Aliud ab hoc celebre emplaſtrum ſub-nectit. ¶ Viride Hecatondrachimon. Guttę ammoniaci denariùm pondo octo, ſquamę dena-riùm pondo duodecim, mannę denariùm pondo octo, reſinę ſiceę denariùm 3 duo-3 ecim,
0