Band 
Volumen primum. Sistens prolegomena et ordines quinque nempe ranunculaceas, dilleniaceas, magnoliaceas, anonaceas, et menispermeas.
Seite
9
JPEG-Download
 

PROLEGOMEKA. g

omnia, cuique speciei in variis temporibus adsignata,quantimi novi, citavi, sed cuique nomini citationem charac-teris saepe falsi, semper inutilis, quo planta olim distingue-batur, subjungere, nec non designationem auctorum qui necdescriptionem, nec iconem, nec historiam dederunt, super-vacaneum omnino censui. Synonyma omnia temporis ordine,a pristinis ad recentiora pergens , digessi, ut quisque, taliserie ductus, plantae inventorem, scientiae fata , et nominisa me recepti causam facile noscat: hac enim norma in nomi-nibus admittendis semper ductus sum, nempe, methodicamnomenclaturam a Linnaeo conditam fuisse ideoque ab hacepoelia nomen vetustius semper admittendum esse, nisiplantae ipsi omnino contradicat, aut nomenclaturae regulisessentialibus oppositum sit, aut alii plantae jam additum.

Inter cautelas a me receptas ut quisque en-ores meos inposterum perspiciat, notanda est methodus Lamarckiana, quasignis propriis infra explicandis omnia ab auctore visa desi-gnantur ; non tantum indicavi me lianc vel illam speciemvivam siccamve, spontaneam aut cultam , vidisse; sed speciequadam in herbario meo deficiente, sedulo notavi in quo-nam musaeo specimen hujus vidi, sicque in posterum quis-que ipsissimum specimen a me descriptum facile reperirepoterit.

Plantarum patriam negligenter, me judice, hucusque inlibris generalioribus botanici indicaverunt; nullo etenimdiscrimine habito confusae leguntur habitationes, seu exaulopsia, seu ex hortulanorum testimonio, seu ex herba-riorum adnotationibus, seu ex meris synonymis receptae ;unde fit ut errores omnes in libris nostris nunc obvii ,revera in geographiae hotanicae detrimentum, sint fereinextricabiles ; haec sphalmata saltem praecipua, quantumpotui, vitavi ope methodi mere typographicae hic paucisverbis indicandae: nomen regionis addito auctoris nulliusnomine indicat me ipsum plantam in patria legisse: nomenregionis addito auctoris cujusdam nomine litteris cursudsscripto, indicat patriam ex hujus autoris testimonio fuissecitatam , et me ipsum specimen quoddam ex hac regioneortum vidisse : nomen regionis addito auctoris cujusdamnomine litteris romanis scripto et uncis incluso indicat menullum ex hac regione ortum specimen vidisse, et synony-mi* soli fidem habuisse.