__ 20
secundum nominant, neque verisimile est, eundem Pomponium duo enchiridia scrip-sisse, quae nulla alia significatione distinxerit, quam alterum librum singularem, alte-rum duos libros enchiridii nominando.
Aliarum autem inscriptionum non nisi exigua rudera hic illic servata sunt, plerae-que plane interciderunt. Tribus locis Gaji praenomen jureconsultorum nominibus prae-positum legitur, quibus minime Gaji praenomen fuisse constat; quin uno loco Gajipraenomen cum Auli praenomine cumulatur. Tribus his locis, quibus Gaji praenomentam inconcinne intercalatum legitur, aliae quoque causae suspicioni adjumenta sub-ministrant, Pandectarum compositores abruptae alterius jureconsulti narrationi alteriusjureconsulti idque Gaji fragmentum subnexisse. Primus istorum locorum in para-grapho 37 exstat. Ibi Gajum Scipionem Nasicam virum optimum a senatu appella-tum esse narratur, eique domum in sacra via datam esse, quo facilius consuli posset.De Gajo Scipione Nasica viro optimo a senatu appellato totis aliorum veterum scrip-torum libris siletur; Publium Cornelium Scipionem Nasicam adolescentem nondumquaestorium a senatu virum optimum judicatum esse, memoriae proditum est 68 ). Isvero P. Cornelius Scipio Nasica non, ut Pomponius narrare videtur, ante TiberiumCoruncanium, sed post eum vixit; neque praetereundum est, <]uae de ScipioneNasica dicantur, verba minime esse omnibus numeris absoluta, sed partem tantumalicujus enunciationis esse videri. Talis oratio frustatim concisa Pomponio vix ignosc 1posset; verum Pandectarum compositores partes aliquas enunciationum e ceterisenunciatis exsectas, praemissis inscriptionibus, jureconsultorum fragmentis aliundedesumtis interjicere solitos esse, satis notum est. Quid si ea, quae de Scipione Na-sica narrantur, ex Gaji aliquo libro desumserint? Ita explicaretur Gaji praenominisorigo: solum id nomen ex tota inscriptione superesset, errore aliquo a librario reten-tum; explicareturque fartim consecta oratio; neque Pomponius temporum erroris ac-cusandus esset, qui Scipionem Nasicam ante Tiberium Coruncanium vixisse dixisset:immo Pandectarum compositores Gaji fragmentum inepto loco intercalavissent. Athujus quoque contortionis historiae, quae ei jam objecta est, Pomponius absolvendusesset, eum Scipionem Nasicam cum filio ejus Scipione Nasica Corculo commutavissevel commiscuisse. Publii illius Nasicae filius, Publius Scipio Nasica, qui est Corculum
3 ) cf. Livius, 29, 14.