Buch 
M. Manilii Astronomicon / auctor: Marcus Manilius; ex recensione et cum notis Richardi Bentleii
Entstehung
Seite
110
JPEG-Download
 

%

y

i

no M. MANILII

Haec eadem, capricorne, tuis inimica feruntur .

At quos aeternis perfundit aquarius undis,

Ad pugnam Nemeaeus agit, totumque trigonum; 565Turba sub unius iuvenis virtute ferarum.

Piscibus exortos vicinus aquarius urget,

Et gemini fratres, et quos dat virginis astrum,

Quique sagittari descendunt sidere nati.

Nec sola est ratio, quae dat nascentibus arma, 570Inque odium generat partus, et mutua velle:

Sed plerumque manent inimica tertia quaequeLege, in tranfverlum vultu defixa maligno;

Quoque manent quaecumque loco contraria signa ,Adversofque gerunt inter fe septima visus, 575

Tertia quaeque illinc utriulque trigona seruntur.

Ne sit mirandum si foedus non datur astris,

Quae

Vulg. V. 565; VENIENS AGITAT. 576. 1L L I S U T R I S QU E.

V. 565. Ad pugnam veniens agi-tat. Libri veteres, ad pugnam nemeus agit.Librarii posteriores pro nemeus dederunt veni-ens ; inde versus gratia interpolatum agitat.Atqui corrigendum erat,

Ad pugnam Nemeaeus agit.

Ita saepe alibi, ut v, 206.

Cum vero in vafios surget Nemeaeus hiatus.Leo, inquit, et totum eius trigonum, hoc est,aries et Centaurus : turba ferarum ; leo, aries,equus, sub humana parte centauri.

V. 576. Tertia quaeque illis u-

TRISQUE TRIGONA FERUNTUR. Libri

universi, utriu/que. Repone,

Tertia quaeque illincutriusqui trigo-na seruntur.

Illinc, ut respondeat tm quo loco. Utriusquetrigona, ut supra versu 546.

His cum lanigero bellum efl eiusque trigono.Res ex diagrammate constat: fume quaSvisfigna contraria sive opposita, cancrum et ca-pricornum ; tertia quaeque a cancro, hinc tau-

rus, illinc virgo, sunt trigonum capricorni.Similiter tertia quaeque a Capricorno, pisces etscorpios, sunt cancri trigonum. Porro trigo-na cancri et capricorni adversa inter se sunt,ut supra versu 5 20, arietis et librae.

V. 580. Corpora, totque modis,

QUOTIENS INIMICA CREANTUR. Quidmiri, si tot modis contraria corpora creantur,quotiens inimica ? Contraria enim id ipsum est,quod inimica. Repone,

Corpora, totque modis, totiens inimicacreantur.

V. 581. Idcirco nihil f.x semet.Hunc versum et septem sequentes ex suo, quemin omnibus codicibus tenent, loco temere de-truserat Scaliger in priore editione post versum607 : nec in altera quamvis admonitus senten-tiam mutare voluit. Omnino recte se habetqui in membranis est ordo : tot modis totiesque,ut supra ostensum, inimici creantur homines :idcirco nihil unquam dedit natura sido amici-tiae pectore maius aut rarius.

V,

/