149
LIBER TERTIUS.
Ordine naturae sicut sunt cuncta locata.
Forsitan et quaeras agili rem corde notandam ,
Qua ratione queas a tali tempore natiExprimere immerso surgentem horoscopon orbe.
Quod nisi subtili visum ratione tenetur,
Fundamenta ruunt artis, nec consonat ordo :
Cardinibus quoniam salsis , qui cuncta gubernant,Mentitur faciem mundus, nec constat origo ,
Flexaque momento variantur sidera templi. 210
Sed quanta effectu res est, tam plena laboris,
Cursibus aeternis mundum per signa volantem,
Ut totum lustret curvatis arcubus orbem ,
Exprimere ; et vultus eius componere certos;
Ac tantae molis minimum comprendere punctum : 215Quae pars exortum, vel quae fastigia mundi,
Aut feros obitus aut imum obsederit orbem .
Nec me vulgatae rationis praeterit ordo ,
Quae binas tribuit signis fulgentibus horas,
Et paribus spatiis aequalia digerit astra: 220
Ut parte ex illa, qua Phoebi coeperit orbis,
Discedat numerus, summamque accommodet astris,Donec perveniat nascentis tempus ad ipsum:
Atque ubi substiterit, signum dicatur oriri.
Sed
Vulg. V. 215. DEPRENDERE. 2I7. FERAT OCCASUS aut IMO SEDERIT ORBE.
rant horoscopon astris. Immo legeathlis.
V. 2I5. MINIMUM DEPRENDERE PUNC-TUM. Gemblacensis, comprendere.
V. 2 1 7» Aut FERAT OCCASUS, AUTimo sederit orbe. Libri veteres aufe-
rat, unus auferat; omnes orbem. Certe fe-rat, quod a Scaligero est, sententiae non re-spondet, quae occupet, teneat vel simile quidpostulat. Repono,
Quae pars exortum, *vel quae faßigia mundi,Aut seros obitus aut imum obsede-rit orbem.vide infra ad versum 507.