LIBER TERTIUS. 151
Vertitur ; et partes surgunt, rursusque recedunt: 240
Cum tamen in quocumque dies deducitur astro,
Sex habeat supra terras , fex signa sub illis .
Quo fit ut in binas non postint omnia nasci,
Cum spatium non sit tantum brumalibus horis;
Si modo bis senae servantur luce sub omni, 245
Quem numerum debet ratio , sed non capit usus.
Nec tibi constabunt aliter vestigia veri,
Ni, lucem noctemque pares dimensus in horas,
In quantum vario pateant sub tempore noris;
Regulaque exacta primum formetur in hora, 250
Quae sub lance dies aequa perpendat et umbras.
Haec erit, in libra cum lucem vincere noctesIncipiunt, vel cum medio concedere vere .
Tunc etenim solum bis senas tempora in horas
Aequa
Vulg. V. 244. PUGNANTIBUS. 2;c>. EXACTAS - HORAS. 2;i. SI CN ET QUE
DIEM SEDES.
est; viro tamen magno, ob multa merita, con-donandus. Repono,
Cum spatium non fit tantum brumalibushoris.
Cum non fit tantum in die spatium brumalibushoris, quae brevissimae sunt; ut aequent duo-decim horas vernales seu aequinoctiales, quemnumerum poscit ratio et computatio : sed reset usus non capit. Brumalibus horis, ut infraiii, 265.
Atque ibi conversis vicibus mutantur in ho-ras
Brumales, et iv, 326.
Quod facit aequales luces brumalibus umbris.Ovid. Met. iv, 199. ad solem amore deliran-tem, modosurgis eoo
‘Temporius caelo: modo serius incidis undis,
Spe fiandique mora brumales porrigis horas.
V. 247. Nec TIBI CONSTABUNT ALI-TER vestigia veri. Hos versus, qui se-
quuntur, numero quattuor et quinquaginta,8caliger in secunda editione extra locum, quemin codicibus habent, detrudit ultra versum 482 :quod ob facinus poenas dedit Salmasio ad Soli-num, et postea Huetio : neque ego vel defendovel excuso.
V. 250. Regulaque exactas pri-mum formetur in horas. Vetusti quat-tuor, exafta. Repone,
Regulaque exacta primum formetur inHORA.
nisi regula formetur in hora exacta sive aequi-noctiali.
V. 251. Quae signetque diem se-des PERPENDAT ET UMBRAS. Libriveteres,
Quae stgnemque diem sedem perpendat et um-bras. Repono,
Quae sub lance dies aequa perpendatet umbras.
V.
2