Band 
[Supplementum. Volumina XIII et XIV.]
Seite
2
JPEG-Download
 

2- SeSUo I.

rum fieri velit, cavere vel disponere li-cebat ; unde , quod pater supremis judiciiscavit, servandum. L: i. C. de Collat. Sic-ut & cum pacta Legem contractui dent, L.7. §. 5. vers. .Idem Marcellus, ff. de Pact. eapropter Lege venditionis cautum esse dicitur,L. 6. /. 1. ff. de Serv. export,

§. III. Demum Cavere sumitur sefisu magisvulgato, sed ad scopum nostrum apto, proprovidere , prospicere, & ita prudenti quadam sol-licitudine damnum , quod imminere poterat,evitare; quorsum locus Ciceronis pertinet,in Orat. 07. post Reditum ad Quirites. §. 2l. quan-do dicit: Perfidos amicos ulciscar nihil credendo ,atque omnia cavendo. Et alio loco , /. L. Offic.Cie, §. 65. In jure cavere , consilio juvare , atquehoc scientiae genere prodesse quarnplurimis, vehemen-ter & ad opes augendas pertinet , & ad grktiam, Etin hoc sensu capitur in L. 3. pr.ff. de Iransact,Z..73. %.fin.ff. de R. ff. Et ita cautus idemest quod providus, circumspectus, unde cau-ta consilia acrioribus opponit Tacit. Annal.lib. XI. cap. 29. n. 2, Cauta diligentia se per-spexisse dicit Imp. in L. 5. pr. C. de Offic. Magist,milit. Et caute mercandum esse , monueruntImpp. in L, Incivilem L. C. de Furt. Imo &ipsum cautionis vocabulum pro prudentia Lrcircumspectione capitur; hoc sensu cautio ju-dicantis dicitur in L. Quoniam, C, de Testibus,

§, IV. Atquehocultimosignificatu caute-la a cavendo descendit; Verum vix occurritin Digestis locus, ubi cautelae vox nostram,quam intendimus , recipiat significationem;plerumque enim idem est, quod cautio illa,quae pro satisdatione & securitate alteri praesti-ta capitur. Sic cautela & satisdatio sequipa-rantur in §. 4. Inst. de Satisdat. & consveta cau-tela exponi dicitur L. ult. §. 1. C. de Administr.tut. cautela idonea , L. 14. pr.ff. Depos. L. 6.pr. ff. de Pign. act. competens cautela, L. 21.ff. de ffud. Ex quo apparet, immerito stringiTribonianum, quasi verba illa: duplici cautelainterponenda , qute habentur in sin. L. 15. deProcurat ., ejus manum redoleant, cautelampro cautione ponendo , notante Gothofred. add. L. 15. nam & alibi pro cautione Ulpianumcautelam expressisse, textus modo allegatievincunt. Nec vocabulum cautelae penitusbarbarum esse, autoritas Ammiani Marcel-lini, Lib. '14. admittit. In Codice tamen no-stro sensu occurrit L. 3. C. deal. rer.Eccles. L ,25.pr. C. de Admin. Tut.

§. V. Usus ergo hanc significationem cau-telae conciliavit, quo eo commodius a cautio-ne vel satisdatione separaretur; & in jure no-stro Synonymon habet Remedium , quod ali-quando cautelam denotat. Sic remedium ex-pediendarum litium in usum venisse diciturL. 1. ff.de Jurejur. Remedii loco aliquid mon-strare, L. 3. §. 2. vers. Denique, ff. de Stat. lib.ubi notat Gothofred. Remedium ibi idem,ruod cautionem, cautelam, seu prudens con-silium. L 66. infin. ff. de ffur. Dot.

§. VI. Cautelam describo providentiam le-gitimam a Contrahentibus ad excludendum damnumadhibitam. Specialior quadantenus haec vide-tur descriptio, verum instituto nostro conve-niens , qui de cautelis contrahentium tantum

Cap. L

fumus solliciti; qui generaliorem desiderat,pro verbis a Contrahentibus substituat in nego-tiis civilibus , & ita cautelis in ultimis volunta-tibus pariter & judiciis occurrentibus qua-drabit.

§. VII. Generis loco ponere libuit provi-dentiam , quam tamen per subjectam differen-tiam ad terminos Legum restrictam volumus;nam & providentia quandoque malis expedi-tur mediis , dum delinquentes quoque non ra-ro providi sunt; imo magis providi hujus se-culi filii, quam filii lucis. Sicut & ipsa pru-dentia quandoque objectum sequius recipit.Unde Cicero Orat, pro A.Ccecinna , §. 38. mo-net , Aquili prudentiam Populum Romanumin cavendo , non in decipiendo, perspexisse; quilocus eximius egregie innuit, aliud esse Cau-telis uti, aliud captionibus & deceptionibus.Ob quam Causam, quo cautela a fraudulentisartibus esset separata , differentis loco addi-di vocem legitimam ; Fraudes enim hic proculesse jubemus & deceptiones , quse non Cau-telarum , sed Cavillationum nomine veniunt,arg. L. Si calvitur. 233. pr, ff. de V. S. & adhanc Leg. Dd. Cujusmodi Cavillationibus et-iam in causa justa se defendere injustum pu-to , licet in foro exteriofi id permissum' exi-stimet Joh. Valer. de different, utr.fori , Rubric,.Defensio, diff. 5. n. 1. Cavillatio quandoquepaulo honestius pro ineptis Syllogizantium ar-gumentis , ad veritatis immutationem exco-gitatis , capitur, L. 177. ffi. de V S. L. 65. ff.de R.ff.

§. IIX. Apparet inde, "quod qua; contraLegem adhibetur Cautela, hoc nomen nonmereatur, & quaecunque unquam contra Cau-telas a Dd. consignata; invectiva;, nostrasCautelas non feriunt, sed fraudes illas & ma-chinationes ad decipiendum alterum excogita-tas ; Fateor quidem, hujus farina; saepius pro-ferri ab illis, qui Cautelas collegerunt, verumhas merito damnamus & rejicimus. Sanequic-quid in fraudem Legis committitur, L. 29.C? 30. jf. de LL . legitimae providentiee nomennunquam mereri poterit. Ludet exemplumunum alterumque ex cautelarum compilatori-bus proponere. Si aliquis non habet nist unumtestem contra te, potes hanc adhibere malitiam -■ Vi-delicet quod tu des ei unam alapam , postea cum illetestis producitur contra te , oppones, quod est tuus ini-micus. vid. Coepoll. Cautel. 18. Alia cautelasponsi , quo consequatur sponsam divitem :Si plures ambiant matrimonium puella divitis , ctpquilibet afferat , eam fibi promififfe , illi, qui cautisunt, & volunt esse vitiores , quarant rem ficumhabere ita, quod sequatur copula carnalis , sic enimpraeferuntur. Coepoll. Cautel. 90. Alia cautelapro eo, qui rem alterius non venalem haberecupit: Si quis vellet emere rem ab uno domino , quinollet eam vendere, potest procurare , ut illa res fibicommodetur , vel ad ipsum perveniat ex aliqua justacausa , & postea fingat , eam perdidisse etiam ex cul-pa sua ; nam tunc tenebitur domino rei ad (Sftimatio-nem dictce rei ; poftea fingat , se eam recepisse in ali-quo loco , quo casu erit sua , nec poterit amplius con-veniri rei vindicatione , quia solvit (estimationem.Coepoll. Cautel. 208. vel in nova editione Cautel. 271.Hujus generis pene multas reperire licet apud

1 - Coepol-