56 Disputa,t f in. Cap.i
DISPUTATIO TERTIA
DE
SACCULARIIS ET DIRECTARIIS.
^AD U 7. FF. DE EXTR^AORD. CK/M 1 K
D. zi. Febr. M.DC.LXVII.
%E S C P 0 FID ETAT E
JUSTO HENRICO RHODENIO,
BILEFELD. WESTPHAL.
Quod felix Vaujiumque jubeat
SUPREMUM NUMEN,
PRiEFATIO.
>Ui sequiora haec nostra dixerit Secula, quod ad cribrum dixerit, non du-bitamus : Quippe si unquam, certe aevo nostro Hominis nomen Homoexuisse videtur. Quos enim socios sibi constituerat Natura ; Quos ar-- ctissimo sibi vinculo junxerat invicem 5 Hos turbat summopere maleferi-atorum libido, quae non contenta suis, alienis inhiat turpissime. Adeo in diversaspartes ac contrarias plane nos rapit animorum diversitas, dum pronus quisque est adinjurias alteri inferendas, plane quid societatis communis vinculum flagitet, nonattento. Etenim ut alter alterius commodis invigilaret, Natura intendebat: Sedpostquam corruptela pessimse mortalium invaserant actiones, contrarium intentioassecuta effectum. Ruinam alterius alter prono impetu meditatur, & interdum ipse,modo alteri hac ratione nocuerit, incommoda lubens in se suscipit, insomnes agitnoctes & convitiorum impetu, si ex verononliceat, in Vicinum debacchatur. Adeonon contenta interiori motu, habendi cupido, dum Vatiniano odio
n n 1 m 1 rn i*rnm.
pit sensa. Sed & quae ima mente reposta, extus expellit, & ad calumniam suos rapitcultores. Hinc quae jure non poterat, vel figmentis vel mendaciis acquirere sibi co-natur. Sed neque verbis contenta tanta mortalium perversitas, & factis ostendit,quid mente hactenus fecum rummarit. Hinc in diversa ruunt scelera, quibus veldamnum proximo conciliare, vel eundem bonis suis spoliare queant. Inde nec inPublico delinquere verentur, bona aliorum palam auferendo, vel vim aliis inseren-do. Multo minus a clandestinis Criminibus abstinebunt. Quippe hic se^cautius mer-cari vident, dum remotis arbitris agunt, vel dum, quod animo fovebant scelus, mi-nori strepitu ad effectum deduci posse , advertunt. Hinc tot machinationes , qmecottidie capessunt incrementa. Hinc tot scelera, quis ne majorum Ltas vel vidit velcredidisset. Quid cause subsit, quae vitia alat, non adeo oblcurum. Scelerum im-punitas integrum absolvit punctum. Huic, si poena adsit. Judicum socordia suffraga-tur, qui vel sumptibus parcentes , vel proprio lucro inhiantes, publica negligunt,nec facinorosis hominibus Provincias purgant. Facile itaque ad delinquendum in-vitantur illi, qui manuum labore alimenta quaerere sibi detrectant, & Vacunae litant,dum nequitiis se lautissime sustentari vident. Quippe ad otium proni, ad delictahaud inviti rapientur, spe impunitatis insuper ad id ipsum allecti. Interim severioricoercitione prosequendi hi forent, ne ad delicta majora, dum a minimis recipiunt,prolabantur. Ita enim & publico bono consuleretur ex asse, & alii, qui eandem vi-tiorum semitam calcare nitebantur, ad frugem meliorem deducerentur. Non ergofrustranea erit industria, quX delictis perscrutandis impenditur ; Neccondemnen-dum studium, quod circa poenas cuivis delicto irrogandas occupatum. Nos ergo,qui de Exercitio Academico solliciti sumus , ex illa delictorum materia seligemusqua?dam, non vulgatoria ac obvia ubivis; Sed irequentiora quidem, si perpetratio-nem consideres; Rariora tamen, si tractationem. Ansam suppeditat nobis Ulpia-nus