5
oßt, Exequendi Jus Imperii Circulis Cottceffum , &*c.
POSITIO VIII.
Exequendi Jus Imperii Circulis concessum, nihil detrahit Majestati Imperatoris.
D Urum equidem videtur, decidendi pote-statem super causis Statuum Imperii fa-cere Imperatori, feci exequendi faculta-tem ipsi denegare; cur ramen vis omnis rei ju-dicatae in executione consistar, sine qua elulb-ria est omnis jurisdictio. Revera enim idemhoc esse videtur, quam si diceres, Imperato-ri quidem cognitio competit, pro quo litigan-tium justitia militet, sed victricem sententiamreportanti pro consequenda re ipsi adjudicataopem ferre nequit. Verum lalva res est; nonenim executione carent sententiae Imperatorii,licet ipse eandem non expediat: Quicquid enima Circulis circa executionem suscipitur, nomi-ne Cassarea? Majestatis expeditur, unde & man-datum de exequendo ab Imperatore ad Dire-ctores & Duces dirigitur. Nec in arbitrio illo-rum est, an exequi illas velint, vel non, sed adhoc omnino vi Legum Imperii obligantur, perR. Imperat, dearmo 16 54. §56. Es soliden ausschrei-benden Färsen selbigen Krayses die Execution aufge-tragen , "von denen auch , nie in punäo Executionis•versehen , unweigerlich voüenzogen werden. Aut,si sine justa causa hoc munus detrectent, Im-peratoria auroritare ad hoc adigi , & vicinisCirculis haec sparta committi, vel extra ordinemde modo exequendi providere potest Impera-tor, per Ord-n. Cam. P. 3. tit. 49. § 7. Wb fichzutrüge , daß einiger oder mehr Krayse , oder dieKrayse alle , welches doch nicht seyn soll , die Execu-tion nicht aus fich nehmen , sondern fich derselbenWidersetzen wurden , soll solches an ihre Kayfer lieheAfaj. berichtet , und von derselben gebührliche Ver-sebung erfolgen. Expedit ergo ipse Imperatorexecutionem sententia per Circulos , nec Cir-culi hac in parte hanc declinare possunt. Quodvero Imperator non alia ratione quam per Cir-culos id facere postit, hoc ex conventione pu-blica est, nec minuit Majestatem Imperato-riam , cum ad hanc pateat recursus, si Circuli
mandata executorialia Imperatoris non expe-diant , vel inter ipsos Directores Circulorumcirca modum executionis dubium oriatur, perDeclarat. Pac. Publ.de anno 1 522. §. Ob der ohge-meldten Krayß halben 39. Ita ergo modus exe-quendi conlenlu Imperatoris & Sturnum de-terminatus non variat rem , aut executionemImperatori adimit ; sed eidem salvam conser-vat, licet alium exequendi modum non admit-tat. Sane in territoriis Principum Imperii ple-rumque expediuntur exeeutiones per Magistra-tus inferiores > sub quibus bona exequendi sita ;quodsi vero alia exequendi via illis exclusis eli-gatur, in promtu querela est, pnvjudicio hocesse juri suo hucusque quaesito. Nemo autemPrincipum, hac exceptione ab inferiori judiceopposita, eminentiam suam laedi conquestus esthactenus. Sunt rebus publicis in universumomnibus sua pacta, sunt leges fundamentales,qu® regui® ad instar in publicorum negotiorumexpeditione servand®, quo & Imperantibusconstet, quo medio ad obsequium adigendi ci-ves; his vero pateat, qua via, quod sibi debe-tur , persequi teneantur. His legibus probeservatis pacarum erit Imperium illi, qui prar-est Reipublic®, & proni ad obsequium se ex-hibebunt cives: A regula autem semel conventasi discedatur, suspectum subditis redditur Im-perium, nec ad obsequium se adstrictos cense-bunt, legibus imperandi non servatis. Glori®quondam sibi ducebant Imperatores Theodo-sius & Valentinianus, Principatum legibussubmittere, &, cum ex autoritate juris Impe-ratoria pendearautoritas , Legibus se alligatosPrincipes profiteri : quam dignam regnantisMajestate vocem repetendam duxit Justinianusin L. 4. C, de LL. Majus itaque, ex menteoptimi Imp. nostri, Imperio erit submitterepactis Principatum, cum ex autoritate pacto-rum publicorum & ejus pendeat autoritas.
DISSERTATIONIS
CAPUT I.
De causa impulsiva scribendi hanc Dissertationem.
Q Uam hic praemittit Autor scripti suicausam, ut scilicet desiderio illorum,qui de officio Directorum & DucumCircularium in executione sententiarum quic-quam legere cupiunt, satisfaciat, palliataplane est, cum ex perlestrone totius scriptiabunde appareat, Directorum Circuli infe-rioris Saxoni® facta, nuper pro conservandojure exequendi suscepta, ipsum tacite per-stringere voluisse. Verum cum hanc suamintentionem distimulet Autor , in terminis ge-
neralibus de hac materia agendo, ego idemfacturus sum in prassend: se. generarim Au-toris asserta ad censuram legum publicarumrevocabo, non animo decidendi hanc con-troversiam , utpote qu® res ad Comitia per-tinet, sed qu® circa Dissertationem illam mo-nenda duxerim, sine ullo verborum apparatuvel acerbitate in contrari® Dissertationis Au-torem, Lectori candido exponam, ejus cen-sura relicturus , cujus sententiam calculo suoapprobare velit.
CAP,