Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
13
JPEG-Download
 

ASTRONOMIAE ORIGINIBVS.

rz

pluuias hibernas,/»{/rcr,piscationis ante ueris initium utilitatem, sym-bolice repraesentant,quae quidem omnia Zonae temperatae septentri-onali, quam aegyptii inhabitant, conueniunt. Inter fixa sidera ae-gyptios potissimum ortum matutinum caniculae obseruasse, quia tem-pus indicabat, quo incolae, ob instantem Nili inundationem, ex lo-cis humilioribus in altiora se recipere cogebantur. Pergit Pluchi-us p. 41. sq. & exempla symbolorum negyptiacorum specialia, quo-rum memoria & descriptio superest, illustrat, quo pertinent Osiris ,anni solaris, 7 /fr, anni ciuilis, Hori, anni rustici symbolum. Disse-rit etiam de fabulis Atlantis, Argi, Herculis, Veneris,Sirenes, Mer-curii, Iasonis, Medeae, & pluribus aliis. (*) mistis passim coniectu-ris, de etymologia nominum propriorum, quorum significationemplerumque ex lingua hebraiea arcesiit. Origines uero diuinationis& idololatriae sic eruit. Scilicet dum, substitutis in locum signorum& literarum personis & rebus, operationes iisdem quaedam adscri-buntur, atque inde uarii influxus deriuantur; atque ex signis hie-roglyphicis idola fiunt, hac ratione superstitioni auguriorum & a-strologiae, & uniuersae idololatriae gentili, (**) occasio data fuit.Fateor libens, peringeniosa esse haec doctissimi Pluchii cogitata: necdui ito, quasdam fabulas, inprimis apud aegyptios,talem originemhabuisse, sed quod omnes ex eodem fonte profluxerint,nondum lique-re uidetur.

CAPVT II.

DE

ASTRONOMIA PATRIAR-

CHARVM.

1.

erum, missis fabulis, illorum nunc sententias expendamus,quiastronomiae incunabula ad patriarchas, ante & post diluuium

retu-

(*) PLiNivs XXXVI.9. obeliscos ex aegypto romam translatos, rerum naturaeinterpretationem & philosophiae, aegyptiorum opere inscriptam, putat, lv-cianvs iriDial. deorum conciliumtom.il. p. 956. iouis responsum Momodeidolis aegypdis datum, tale profert: Turpia prufitfosunt, quae dicis de aegy*ptiis,attamen pleraque diorum, 0 inome ,junt aenigmata, non omnino s profanisderidenda, add. plvtarchi liberde Iside & Osiride.

plvtarchvs de Iside & Osiride p. 141. Thebaidos incolae non adorant,nisi unum Deum immortalem. lVcianvs de Syria dea 1 . II.p. 877 ' ant H ul 'tus apud utgyptios templa ßatuis saruerunt .