14
CAP. II. DE ASTRONOMIA
retulerunt, sv id as in Lexico v. Adam. ADAMVM, ad diui-nam imaginem conditum, primum sapientem, omniumque artium& doctrinarum, quae ad uitam degendam utiles & necessariae sunt,inuentorem merito habendum appellandumque censet. scipiosgambatvs in archiuis ueteris testamenti p. 112. profert uerbar. eliezeris, quibus annos, menses, dies, horas & minuta, con-versiones, reuolutiones & intercalationes, a Deo Adamo in paradisoreuelatas fuisse statuit,& gerh. io. vossivs de scientiis Mathema-ticis p. 128- Adamum primum extitisse astronomum credibile esseputat, quia nepotes Serhi, vaticinio Adami de universali rerum inte-ritu permoti, sidera obseruarunt, & observata columnis, Iosephoteste, inscripserunt. Sileo aliorum effata similia, qui uariam Adamieruditionem laudarunt,quos magno numero 1. alb. fabricivs, inlimine Codicis pseudepigraphi ueteris testamenti, allegavit. Mihisic uidetur. Adamus, ad imaginem Dei creatus, in principio qui-dem, perfectiore rerum naturalium scientia polluit, atque adeo uti-litates, quae ex luce motuque astrorum in genus humanum redun-dant, quam optime accuratilsimeque perspexit; cum uero post la-psum perfectiones eminentiores amiserit, ut imaginis diuinae tantumexiguae quaedam reliquiae illi restarent, notitiam de natura motuqueastrorum, non nisi per experientiam & obseruationes deprehendere& recuperare potuit. Sed cum nobis, testimoniorum fide destitutis,utrum Adamus eiusmodi obseruationes susceperit, & quousque inhac doctrina processerit, explicare nequaquam liceat,iudicium in haccaussa suspendere, & assertionem de astronomia Adami in medio re-linquere, quam contecturis nimis confidere malim. De pretio &pondere rationis, qua Vossius utitur, ex iis, quae mox dicentur, me-lius constabit.
II. fi.avi vs 10SEPHVS antiquitatum iudaicarum libro I. cap.III. SETHI NEPOTES astronomiam reperisse perhibet. Scribitenim: Setbus , cum uir optimus euapjset , etiam nepotes fuipmilespoflse reliquit , qui, quoniam erant omnes bona indole praediti , E? patri-am absque seditione incolebant, in perpetua felicitate uitam exegerunt,Ef fideralemscientiam , ac coeleflium rerum cognitionem ex cogi taue-runt, ne autem inuenta ex notitia hominum dHaberentur , E? priusperirent, quam pernoscerentur ascientes Adamum uniuersalem reruminteritum praececinisse , unum incendio, diluuio alterum, excitatis dua-