Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
22
JPEG-Download
 

22

CAP. II. DE ASTRONOMIA

regrinatione Abrahami in aegypto testentur, (*) Philo & Iosephus,iudaei, qui pro extollenda gentis suae gloria strenue laborant, indeoccasionem arripuerint suspicandi, Tharam & Abraharnum Chal-daeos, scientiam quoque chaldaeorum praecipuam, nempe astrono-miam , didicisse, Abraharnum uero eandem doctrinam cum aegypti-is liberaliter communicasse,atque ob id ipsum magno apud eos in.pretio fuisse. Nam quod attinet ad testimonium Berofli chaldaei,hocquoque fidelosephi stat caditque. Praeterea Berosus, historiae ba-bylonicae scriptor, aetate Alexandri uixit, (uid. inf. c. III. §. X ) at-que adeo illius narratio de rebus tempore Abrahami gestis, tantae fi-dei auctoritatisque non est, ut exceptio contra eam locum non ha-beat. Deinceps nondum fatis probatum puto, quod in chaldaea se-ptentrionali,in qua fuit Vr, patria Tharae & Abrahami, aeque astrono-mia floruerit, ac in meridionali; uid. scq. cap. 111. nec perspicuum est,quod Abrahamus tamdiu in aegypto commoratus sit, ut sacerdotibusnonarum quarundam scientiarum praecepta tradere potuerit. In SederOlam mora Abrahami in aegypto tribus tantum mensibus circumscribi*tur. conf. marsham Can.Chron.p.72. Proferam paullo post aliquotloca scriptorum ueterum,ex quibus de aemulatione chaldaeorum &aegyptiorum,& quod utrique sibi primam astronomiae inuentionemaflertam iuerint, constabit. Sapienter ergo indicat d.lvthervsComment. in Genes cap. Xll.fol. 163. Tom. VI. oper. ed. Viteberg.1562. f. Iudaei fabulantur ,interim dum Sara in aula uiueret , A-Irahamum docuisse aegyptios astronomiam. Ac Iosephus ualde in eomultus est , ut ostendat , iudaeos omnibus gentibus antecelluijfe cogniti-one mathematicarum artium politicarum rerum. Sed reElius fa-ceretis hos popuh fui maiores commendaret , non ab istis donis , quaenaturae sunt sed ab aliis maioribus, quae sunt spiritus fanis i : quodAbraham docuit aegyptios de uoluntate Dei , de uero cultu Dei , de in -

uoca-

(*) Forsan etiam uerba Dei ad Abraharnum Genes XV, 5 . , ■ 13 D2!7

.nns "iaob Vdih tzzpzQ-on -isdi s— iceiun

'Aspice coelos & numera stellas; poterisne eas numerare , opinioni de astrono-mia Abrahami occasionem dederunt. k. SAtOMO 1 archi nugatur ad hunclocum, quod Deus Abrahamo in memoriam rcuocauerit praesagium ex astris,de filio ex'Sara non suscipiendo, praedixeritque, cum nomine astra mutatumiri. Item quod cum fopra stellas eleuauerit, iusseritque despicere ( ita enimaerbum I33H interpretatur ) ex loco superiore in inferiorem.