'34
CAP. III. DE ASTRONOMIA
p. 420. dubitat an haec fidem mereant. Plures auctores ueteres,qui Hostanis meminerunt, fabricivs B. G. Lib. I. c. XIV. §. 1.allegauit. add. marsham Can. Chr. p. 475.
X. BELESES, teste diodoro sicveo L. II. c. VII. p. 55.fuit dux bnbyloniorum, cum quo Arbaces, Medorum praefectus,qui, Sardanapalo occiso, regiam post ipsum dignitatem nactus est,amicitiam contraxit. Idem Beleses eminebat inter sacerdotes ba-byloniorum, quos chaldaeos uocant, peritus astrologiae diuina-tionisque, qui multis praedixerat, quae erant procul dubio euen-tura. Cuius praedictioni Arbaces confisus, bellum Sardanapalo in-dixit, eumque uicit & interfecit. Hunc Belesen nonnulli Danielemfuisse arbitrantur, siquidem & nomen Belsazaris, Danieli impositum,& laus scientiae uaticiniorum & dignitatis atque auctoritatis, quain babylonia polluit, conuenire eumque prodere uidentur. Nequedubium est, magnam illam uirtutis <Sc sapientiae gloriam, ad quamDanielem diuina prouidentia apud chaldaeos euexit, exteris quo-que gentibus probe notam fuisse. Enim uero tempora non consen-tiunt. Nam Sardanapali interitus plusquam ducentis ante Danielisdeportationem annis accidit. Praeterea historia Arbacis a Diodoro& Iustino L. I. c. III. sic enarratur, ut Ctesiae, unde sua Diodorushausit, nulla malae fidei in hoc argumento nota, uerisimili indicioimpingi possit, conf. hvetii D. E. Prop. IV. n. III. p. 505.
XI. De BEROSO astronomo chaldaeo uaria referunt prisciscriptores. Explinio E. VII. c. EVI. supra §.7. locum attuli,ubi Berosi testimonium de obseruat ion ibus 480. annorum, quaeapud chaldaeos extern, laudat. Idem Lib. VII. c. XXXVII. Va-ri arum , inquit, artium scientia innumerabiles enituere , quos tamenattingi par fit, florem hominum libantibus , astrologia (astrica leguntalii, teste salmas. ad Solin. p. 456.) Berofiis, cui ob diuinas prae-di Eliones Athenienses publico in gymnafio statuam inaurata linguastatuere, vitrvvivs Architecturae Lib. IX. c. VII. auctor est,B erosum primum in insula fs* ciuitate Coo consedisse , ibiqae aperuissedisciplinam , postea Antipater , item Archinapolus, qui etiam nonenascentia , sed ex conceptione genethlialogiae rationes reliquit expli-catas