Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
43
JPEG-Download
 

CHALDAEORVM.

43

decimam partem eius quod fluxit, £? confiderarunt, quanto temporehoc fluxerit, dicebant enim, tanto reditjfe duodecimam partem cir-culi: eandem habere rationem r euer jam partem ad totum circu-

lum , quantam habet pars aquae, quae fluxit, rf*/ totam aquam: exhac inquam relatione duodecimae partis (ignabant ultimum finem abaliqua infigni stella , quae eo tempore spe&abatur, aut ab aliqua exiis, quae simul oriebantur, magis bor e ales, aut magis australes ,ipsum autem faciebant etiam in aliis XII partibus. Horoscopi ob-ieruationem p. 114. sic describit: Rationi partiendi Zodiacum analo-gia proportione uidetur conuenire iUa, per quam uniuscuiusqueortus horoscopum ab initio chaldaei obferuarunt. NoSlu enim sedebatchaldaeus in alto aliquo fastigio, (icp’ viptAiis tii >oq dy.pufia.s') stellas ,fpcStans. alius autem affidebat parturienti, donec peperijfet; cum pri-mum autem peperijfet, id significabat magistro, qui in cacumine erat;is que cum audisse t, obferuabat signum, quod oriebatur , tanquamhoroscopum. Interdiu attendebat horoscopos motus solis. Verum

fallax & erronea haec Zodiaci diuisio fuit. Quod si enim demus,quod uix licet, chaldaeos artem, hydrologia absque notabili uitio«imponendi, calluisse, motumque eorum aequabilem fuisse, tamen,cum Zodiacus ad aequatorem oblique inclinatus sit, non possuntarcus ascensionum aequatoris, horologio inuenti, aequiparari arcu-bus Zodiaci. Haec dum expendit fecum gassendvs, in praes,ad V. Tychonis, non immerito tale indicium subdit: Quam chaldaeiproinde exquistte coelum dimensi fuerint , uel ex hoc exemplo conie •61 are licet.

XVII. Ad praxin babyloniorum astronomicam referri de-bet ' compositio horologiorum solarium , quae absque cognitionemotus solis expediri nequaquam potest. Talia autem horologiaapud chaldaeos antiquissimo tempore in usu fuisse, Iaerae scripturaeperspicue docent. Cum enim umbra in horologio Achasi, in gra-dus soos diuiso, (TltN nibyö) per decem gradus regrederetur II.Reg. XX. 9. sq. les XXXVIII. 8- chaldaei astronomi hoc miracu-lum in suis horologiis annotarunt. Qua re permotus rex Babylo-niae misit ad Hiskiam legatos, qui caussam prodigii illius quaererent.II. Chron. XXXII. 31.

F 2