CHALDAEORVM.
45
pus luna anomaliae secundum longitudinem facit restitutiones 717,circulosque Zodiacos peragrat 723, St insuper gradus 32: hincfit nu-merus graduum 260312, quas luna intra dies 16756 percurrit, in-deque medius motus lunae colligitur 13 gr. iotn. 35. f. St periodi-cus mensis capit 27 dies, St unius diei sexagesima prima 33 secun-da 20. Nobis sufficit, quod ex his cognoscamus, chaldaeos inastronomia non parum uideri profecisse, cum motuum lunariumrestitutionem tam accurate definire potuerunt.
XIX. De loco , ubi chaldnei coeli contemplationibus praecipueuacarunt, Diodorus lib. II. c. IV. nonnulla memoriae prodidit. Inurbis Babyloniae medio, inquit, templum Iouis Semiramis erexit ,quem uocant babylonii'Belum. De quo, cum scriptores discor-dent , opus ipsum aetufiate collapsum fit, certi nihil pronunciaripotest. Conflat tamen, ob illius mirandam altitudinem a chaldaeis ,tum orientem, tum occidentem uerfus, astrorum in eo obferuationesfallas. Id ex latere atque asphalte summa arte, magnaque impensaest construllum. herodotvs L. I. p. 39. de eodem templo, tan-quam sua aetate superstite, loquitur: In babylone Iouis Beli templim%extruSium est, aereis portis, id quod mea etiam nunc aetate exiftit ,duorum undecunque stadiorum amplitudine , 'figura quadrata. Insacri medio turris solida, crassitudine ßmul £r altitudine stadii, cuialia rursus superimposita turris, & huic subinde alia, ad 0IIau amusque. His forinsecus scalae in circuitu sunt adhibitae, per quas adsingulas conscenditur turres. In mediis gradibus duclus, feUaeque inhoc f 'aliae, in quibus ascensuros liceat sedere o* conquiescere. In po-strema turrisacellum est aliud, in quo leSlus est splendide stratus -f ? 5apposita mensa aurea. Silet quidem ille usum turris, uastae non mi-nus, quam excelsie, astronomicum, attamen faciem eius nobis ta-lem sistit, ut appareat, in mediis scalarum, forinsecus applicatarumductibus, aut planis hypaethris, ubi ascensuri sedere St conquiesce-re solebant, obferuatoribus fatis spatii ad speculanda sidera relictumfuisse. Turris templi Beli descriptionem, ad ueterum testimonio-rum fidem exactam, nuper dedit V. CL. 1. m. hasivs in appendi-ce libri de regno Dauidico St Salomoneo, qua urbium maximarum,ueterum St recentiorum, St operum quorundgm apud antiquos ce-lebrium considerationem instituit, uid. sect. IIL p. 89-
F 3
XX.