Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
65
JPEG-Download
 

VETER V M AEGYPTIORVM.

65

astronomia fulcitur, parum illi profecisse uidentur. laertivsin Vira Thaletis p. 18- ex Hieronymo quodam locum memorat,ubi Thales , cum in aegypto sacerdotibus familiariter uteretur*monstrasse illis dicitur modum pyramidum altitudines metiendi ob-seruatione umbrarum, are ituv hofieytdai eia-l, quando nobis ma-gnitudine aequales sunt. Porro constat, Pythagoram inuenissetheorema, de duobus quadraris laterum minorum trianguli rectan*guli, quadrato maximi lateris aequalibus; uid. procli Comment,m Euclid. prop. 47. lib. I. p. 110. edit, graec. Baiil. 1533. f. Thale-tis autem inuentum euincit, ignorasse tum sacerdotes doctrinam deduobus triangulis aequiangulis & similibus, quae inter rudimentigeometriae merito numeratur, & una cum propositione Pythago-rae in astronomia summi usus est. Quod sitam rudemaegyptiigeometriam tum habuerunt, oportet etiam astronomiam eorummagnis adhuc defectibus laborasse. Nec eximit scrupulum olavsborrichivs, de Hermetis & aegyptiorum sapientia c. V 111 . §. 7.p. 201- dum putat, sacerdotes aegyptios Pythagoram ueritatem il-lam inter alia celasse, multoque minus speciem habet alterum eiusassertum p. 199. quod aegyptiorum ueterum astronomia sibi uidea*tur certior fuisse, quam ars uel post Alexandrinorum uel hodier-norum magistrorum, nec ulla ratione id probauerit uerbis Dio-dori, quae allegat, & quae supra in hoc ipso capite §. VI. ad-scripsi.

CAPVT V.

DE

ASTRONOMIA GRAECORVM,

VSQVE AD CONDITVM GYMNA-S1VM ALEXANDRINVM.

1.

A stronomiae apud graecos auspicia incomperta fabulisque mi-rum in modum corrupra esse, capite huius libri primo lucu-lenter, uti arbitror, comprobatum dedi. conf. achilus tatii

I Jiago-