84
CAP. V. DE ASTRO N. GRAECOR.
eius discipulus primarius, missa natuiUlium rerum speculatione,cuius exiguum fructum esse putabat, omnem industriam ad officiauitae & ethicen tradendam contulit. Inter bypotbeses astronomiaephysicas Archelai, hae inprimis laudantur. Vniuersum infinitum,stellas uvöqo'js ciictnvqm, glebas uel lapides candentes, solem stella-rum maximam esse. conf. laertivs 11 . 4. p. 98- stobaei Ecl.phys c. XXV. p. 53.
XIIT. Non multis post Thaletis obitum annis, nouum, tumuniuerfae philosophiae, (*) tum mathesi & astronomiae lumen ac-cendit PYTHAGORAS SAMIVS. Natus patre Mnesarcho,annulorum sculptore, circa annum ante C. N. 540. De patria eiusdiuers? scriptores tradunt. Alii tyrrhenum siue hetruseum, aliiphliasium, item tyrium faciunt, Samum enim, insulam maris io-nii, cum patre mercaturae caussa profectus, ibique aliquamdiucommoratus dicitur, unde Samii nomen retulit. Iutienis adhucuaria, doctrinae uel consequendae uel augendae caussa itinera su-scepit. Adolescens, anrittm aetatis X 11 X nondum egressus, con-tendit Miletum ad Thaletem audiendum, a quo prima sapientiaerudimenta hausit. (**) Sed cum abeo esset monitus, temporis ra-tionem prudenter habendam esse, sobrietati & temperantiae prae-cipue studuit, ut & mente semper serena, & aequali ac constantecorporis ualetudine uteretur. Tum primum in phoeniciam, moxin aegyptum contendit, & hic Amasidi, aegypti regi, a Polycrate,Sami domino, commendatus, illius adimus patrocinio, ad familia-rem cum sa.erdotibus conuersetionem admissus, atque ita per plu-res (uiginti duos, teste iamblicho de Vita Pythag- L. I. c 4.)annos, sapientiae aegyptiorum particeps factus est. (*** (**•*) ) Dicitur
etiam
(*) laertivs in prooem. p, 9. düo graecanicae philosophiae principia laudat,unum quod ab Anaximandro, alterum quod a Pythagora fluxit.
(**) Pherecydem quoque Pythagorae praeceptorem lui/Te, scribit laert.
prooem. p. 9.
(**•*) Secundum iamblichvm de mysteriis aegypt. lest I. cap. 2, Pytha-goras &. Plato lectitarunt columnas mercurii, & philosophiam inde consti-tuerunt:. add. lvciani Gallus p. 252- Tom. II. oper. & uitarum auctioTom. I. p. 361.