Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
90
JPEG-Download
 

$0 CAP. V. DE ASTRON. GRAECOR,

acute & subtiliter inuenerit multa in mathematicis, sed muitoma-gis, quod mathematicam philosophiam in speciem liberalis & inge-nuae doctrinae primus redegerit, ludumque aperuerit, in quo iu-uentus, tam nobiles, tamque honestas exercitationes haberet,quamuocat in totum humanum genus singularem < 3 c immortalem gra-tiam. fa

XVII. Ex Pythagorae & discipulorum eius schola pluresastronomiae periti prodierunt. Inter eos est EMPEDOCLES,Agrigenti in Sicilia natus; de cuius aetate licet historici non con-sentiant, testatur tamen timaevs apud laertivm Vlll.e.p, 601.Empedoclem Pythagoram audiuisse. Elementa numerauit qua-tuor, ignem, aquam, aerem, terram, in quibus amicitiam, quacopulentur, & discordiam, qua dissideantj finxit. Haec assiduasueriare uices, desinere nusquam, qui iuxta illum aeternus rerumordo est. solem ignis esse ingentem massam, luna maiorem, lu-nam disci habere similitudinem. Coelum ipsum crystalli obtinereIpeciem. Sidera igneae naturae siint, ex eo igne composita, quiaethere comprehensus in prima secretione emicuit. Stellae iner-rantes in crystallo coeli defixae, planetae libere uagantur. Duo suntsoles, quorum unus primogenius ignis, in altero mundi hemisphae-rio, hemisphaerium splendori suo semper oppositum implet: soluero, quem uidemus, alterius hemisphaerii lumen est, aere impleti,calore permisto, quod a terra rotunda, reflexione facta, in sole cry-stallinae formae colligitur, & motum ignei solis sequitur, siuebre-uius, sol nihil aliud est, quam reflexio radiorum lucis, ab igne ter-ram ambiente procedentium. Solstitiorum caussam ad sphaeramrefert, qua sol continetur, ipsosque tropicos, qui impediunt, nelongius pergere possit. Lunam duplo maiore spatio a sole, quama terra, distare credidit. Aere cedente solis impetui, septentrio-nes declinasse dixit, ita, ut partes iis uiciniores in foblime attolle-rentur, deprimerentur austrinae, atque hanc inclinationem toti pro-inde mundo accidisse, plvtarch. II. 8- solem terrae aequalem,defectum pati luna subeunte. stobaevs p. 5 6 . Quo temporehumanum genus e terra est enatum, propter tarditatem motus so-lis,