Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
110
JPEG-Download
 

no

CAP. V. DE ASTRO N. GRAECOR.

nec non de terra & eius partibus, < 5 t de mutationibus, quae interra Lc aere eueniunt, exponit. Libri quatitor de coelo physicaspotissimum hypotheses complectuntur: quapropter Alexan-der aphrodisievs, eos de mundo potius T quamde coelo in-scribi debuisse , iudicauit. Coelum motu, cuius finis non est,praeditum, Stagirita pro incorruptibili, ingenerabili & immorta-li uenditat, quem erroremrefellir jvstinvs martyr in avendo-m\i SoyftoiTW rivw AptrorsKiKw. num. 52. p- 146. oper. ed. Colon.1626. f. Coelo motorem incorporeum & immutabilem prae-esse, cap. 6. docet: alibi metaph. X11.8- singulis errantium moribus,totidem substantias natura perpetuas f aeternas, & per se immo-biles, (stob aevs p, 51. KivSnas Qsovs uocat) tanquam motorespraeficit, quos posteri inteUigentias dixerunt. Astra ipsa, tan-quam ingenita 6c incorruptibilia, describit. stobaevsp. 48.Stellas coelumque ex aethere constare, qui nec grauis sit, nec le-uis, nec gignatur, nec intereat, nec augeatur, nec minuatur, sedin eodem perpetuo statu absque ulla mutatione permaneat, fini-tus, globosus, animatus, circaque medium in orbem actus, stob.p. 51. Placuit ergo illi hypothesis homocentrorum reuoluenti-um, quia omnia circa medium uniuersi moueri uolebat: quamob caussam eccentricorum Eudoxi hypothesis nullatenus illi acce-pta fuit, metaphysi XIII. 8- Capite 12. libri primi de coelo*memorat occultationem martis factam a luna, & a se uisam, anno,uti keplervs ratiocinatur, astron. opt. p. 307. aetatis Aristotelis2t, ante C. N. 357. sipectauit aliquando stellam in geminis a sub-eunte iouis astro absconditam, meteorolog. I. 6 . Comatam flellamcontemplatus est, Aristaeo, Archonte Athenis imperante, uesperi,tempore hiemali, eiusque motum norauit. ibid. d. cassini inComment. Acad. Scient. Paris a. 1702. p. 143. probat, hoc conti-gisse ann. 373.3016 C. N. Cometas oriri putat, quando in supre-mo aere exhalatio sicca & calida condensatur & accenditur. Me-teor. I. 7. (*) Eodem modo cap. 8- laElei circuli repraesentatio-nem

(*) Paullo ante tamen cap. VI. memorauerat placitum Pythagoreorum, quicometam dixerunt unum errantium siderum, cuius post inultum tempusapparitio fit, & excessus ad modicum, quod accidit & circa mercurii flellam,