ri6 CAP. V. DE ASTRON. GRAECOR.
XXXVI. Quo tempore uixerint EPIGEN ES, & APOL-LONIVS MYNDIVS,(*) incertum est. Flamstcdius inprolegomenis Vol. III. historiae coelestis Britannicae p. 6. E-pigenem numerat inter astronomos seculi christiani primi. Sedtestimonium, quo nitatur, non habet. Ego uero nullus dubito,utrumque ante christum natum floruisse, seneca enim, seculiprimi scriptor, eos laudat, tanquam astronomos celebres, qui di-cebant, se apud chaldaeos studuisse, & sigillarim Apollonium uo-cat peritiilimum inspiciendorum naturalium, qu. nat. VII. z. p li-nio VII. 56. Epigenes audit auctor grauis inprimis, qui testetur,apud babylonios septingentorum uiginti annorum obseruationessiderum coctilibus laterculis inscriptas superesse. si autem illi stu-diis apud babylonios operam dederunt, probabile est, hoc eo tem-pore accidisse, quo astronomia in babylonia diligentius coiebatur,& quo graeci discendi caussa peregrinationes ad exteros suscipie-bant, quod post C. Ni fieri non solebat. Quin, his argumentis idconfici posse uiderur, Epigenem & Apollonium circa AlexandriM. tempora floruisse. De natura cometarum' diuersit tradebatuterque. Apollonius ait, cometas in numero stellarum errantiumponi a chaldaeis, tenerique cursus eorum. Secundum Epigenemuero, de cometis chaldaei nihil habebant comprehensi, sed puta-bant illos accendi turbine quodam aeris concitati & intorti, se-neca 1 . c. plvtarchvs III. 2. narrat, Epigenem cometam dixiPse elationem in sublime spiritus terra permixti & accensi, m. te-rentivs varro de re rustica 1.1, inter philosophos graecos, equibus utilia ad agriculturae artem praecepta peti possint, nume-merat Epigenem Rhodium, forstn idem ille cum nostrate. Eius-dem Epigenis Rhodii nomen inuenio inter auctores externos,quo-rum fidem Plinius in compositione librorum X. XV. X VIII. secu-tus
(*) Myndus Cariae oppidum est, teste evnapio de uitis pTiilofophorum & fo-phistarum. p. 88- edit. Plantin. stephanvs byzantivs de urbibus p.477. edit. Amstel. 1678. £ Apollonium & Zenonem, Myndios grammaticoslaudat, de Myndo plura t. hoistenivs in notis p. 214. edit. Lugd. B.1684. s affert.