Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
118
JPEG-Download
 

ii8

C A P. V. DE ASTRO N. GRAECOR.

ta, & alti craffique corporis, quod atomi congestae coaceruataequefecerunt. Hinc proxima superficies est ignea, ita compacta, utsolui uitiarique non possit. Habet tamen spiramenta quaedam &quasi fenestras, per quas ex parte exteriore mundi influant ignes,r.on tam magni, ut interiora conturbent, rursus ex mundo in exte-riora labuntur. Contra quae dogmata uaria Seneca dubia proponit.

Ignoro etiam cum vossio p. 359. aetatem HELICONII,cui SVIDaS tribuit oLn ore Ater fx , ctr(Kcl , & libros neg) , de

signis tempestatis. Interim apotelesinaticum opus mouet mihisuspicionem, Heliconium iuniorem esse, & ad tempora post C,N. pertinere, siquidem graecos uetustiores astrologica non attigisse reperio.

XXXVIII. Prius quam huic capiti finem imponam, dicen-dum est de iis, qui, intra illud, quod hactenus lustrauimus, tempus,extra gtaeciam astronomiae operam dederunt. Antiquissimus eo-rum est NVMA, Romuli successor, secundus rex romanorum.de eo diserte testatur plvtarchvs in Numa c. 2 t. Tom. I. uit.parall. p. 126. quod coelestium motuum rationem , ut non exaSle tra-Sinuent , ita tamen non inerudite attigerit. Cum enim sub Ro-mulo nulla mensium ratio constaret, nullusque ordo, Lc romaniuarietatem cursuum solis & lunae non intelligerent, obferuarentid unum, ut annus CCCLX diebus conficeretur, Numa suppu-tans undecim diebus annum-lunarem a solari differre, quod illediebus 354, hic 365 constarer, duplicauit illos dies undecim, acalternis annis post Februarium mensem intercalarem inseruit,prouti plvtarchvs copiosius exponit. Vnde hanc coelestiummotuum rationem Numa didicerit, difficile dictu est. nam impe-rium iniit anno V. C. 40, flue 736 ante C. N. adeoque haud diu*post introductam in graecia aeram olympiadum, quae anno 776ante C. N. coepisse creditur. Quo tempore graeci nondum accura-tam motus luminarium cognitionem habuerunt, macrobivs L.I. Saturnal. c. 13 scribit: sed secutus Numa , quantum sub coelo ru-di, ex seculo adhuc impolito, solo ingenio magistro comprehenderepotuit , uel quia graecorum obseruatione forsan instruElus est , quin-