Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
124
JPEG-Download
 

124 CAP. VI. H. A. POST CON.D. GYMN. ALEX.

II. Primi, qui ex graecis Alexandriae siderum obseruarioni

circa annum ante C. N. 290. operam dederunt, sunt TIMO-CHARES & ARISTYLLVS, coaeui, & laborum astronomi-corum socii. Illorum obferuationibus fixarum, etsi parum expla-natis 3 c ambiguis, uti non dubitauit hipparchvs, teste Ptole-maeo VII. 1. qui etiam plures, tam Timocharidis, quam Aristyl-11 nobis conseruauit. cap. 2. & 3. Ex quibus intelligimus,

Timocharidem, Alexandriae reperisse, quod spica uirginis octogradibus proxime punctum autumnale praecesserit: eundemque an-jio Nabonassaris 454, ante C. N. 29;. limbi lunae borei, ad stel-Jam, quae est in fronte boreali scorpii, accessum; & anno sequen-te occultationem (picae uirginis a luna factam; item anno Nabo-nass. 465. coniunctionem lunae cum pleiadibus, & anno 466 lu-nam spicae uirginis propinquam , curiose fuisse contemplatum.Idem anno XIII Philadelphi uidit primam ex quatuor stellis alaesinistrae uirginis a uenere occultatam, ptolem. X. 4. Taceo alia.Libri uero, in quibus suas obscruationes Aristyllus & Timocharesdigesserant, perierunt. Ceterum sunt, qui putant, Timocharidemad diligentiorem, quam suscepit, longitudinis siderum inerranti-um, inuestigationem, aliis huiusmodi annotationibus, & ueterumfastorum exemplis adductum fuisse. Quae coniectura minime im-probabilis uidetur. u. reinholdi not. ad Theor. Planet. Purba-chii, de motu octauae sphaerae f. 227. uid. sopia cap. IV. §. 10.

III. Circa annum ante C N. 270 floruit ARATVS, SO-LENSIS, medicus & astronomus, (*) ex urbe Ciliciae Solis, (ho-die

(*) Cicero de oratore I. 16. conflare, ait, inter doBos , hominem ignarum »-flrologiae, ornatiffmis atque optimis uerflhus Aratum, de coelo ftelhsque dixis-se. Verum haec sententia uix probabilis est. Hipparchus astronomiae scien-ti (Iimus in Aratum commentaria scribere non dubitauit. quin Aratum ininscriptione libri sili, si codicibus fides habenda, Eudoxo praetulit, utrius-que saltem nomen coniunxit: forsan id non facturus, si Aratus tantum abEudoxo accepta tradidisset, nibilque de suo adiecisset. Nec potuisset Ara-tus situm, ordinem, numerumque siderum accurate, ut fecit, describere, siin coelo diligentius perlustrando nullam operam nullumque tempus collo-easset: nec produrassct eius opus, obliterato Eudoxeo, si hoc illo praestan-tius & absolutius fuisset. Interim in anonyme autore de uita Arati, p.270.